[IDEM libro duodecimo quaestionum. ]
[同上,见《问题集》第十二卷。
§47.2.81.prSi uendidero neque tradidero seruum et is sine culpa mea subripiatur, magis est, ut mihi furti competat actio: et mea uidetur interesse, quia dominium apud me fuit uel quoniam ad praestandas actiones teneor.
] 如果我售出但尚未交付一个奴隶,且该奴隶在无我方过错的情况下被盗,那么更妥当的说法是,我享有盗窃之诉;并且这被认为与我的利益相关,因为所有权仍在我处,或者因为我负有向买方让渡诉权的义务。
§47.2.81.1Cum autem iure dominii defertur furti actio, quamuis non alias, nisi nostra intersit, competat, tamen ad aestimationem corporis, si nihil amplius intersit, utilitas mea referenda est, idque et in statuliberis et in legato sub condicione relicto probatur: alioquin diuersum probantibus statui facile quantitas non potest.
然而,当盗窃之诉基于所有权而赋予时,尽管除非与我们有利益关系否则不予支持,但若无其他更大利益,我的利益应当根据该物本身的估价来确定;这在附条件释放的奴隶和附条件遗赠的遗产中也同样得到承认。 否则,对于持不同意见的人,其数额便无法轻易确定。
quia itaque tunc sola utilitas aestimationem facit, cum cessante dominio furti actio nascitur, in istis causis ad aestimationem corporis furti actio referri non potest.
因此,由于只有在所有权不复存在而产生盗窃之诉时,个人利益才决定估价,在这些情况下,盗窃之诉不能以物本身的估价为依据。
§47.2.81.2Si ad exhibendum egissem optaturus seruum mihi legatum et unus ex familia seruus subreptus, heres furti habebit actionem: eius interest: nihil enim refert, cur praestari custodia debeat.
如果为了选择遗赠给我的奴隶,我已经提起了要求出示之诉,而该家奴中的一个被盗,那么继承人将享有盗窃之诉,因为这涉及他的利益;至于为何应当提供保管,则无关紧要。
§47.2.81.3Cum raptor omnimodo furtum facit, manifestus fur existimandus est:
既然抢劫者在一切方面都构成盗窃,他就应当被视为现行窃贼。
§47.2.81.4Is autem, cuius dolo fuerit raptum, furti quidem non tenebitur, sed ui bonorum raptorum.
然而,因其欺诈而导致抢劫发生的人,将不承担盗窃之诉的责任,而承担强占财产之诉的责任。
§47.2.81.5Si Titius, cuius nomine pecuniam perperam falsus procurator accepit, ratum habeat, ipse quidem Titius negotiorum gestorum aget, ei uero, qui pecuniam indebitam dedit, aduersus Titium erit indebiti condictio, aduersus falsum procuratorem furtiua durabit: electo Titio non inique per doli exceptionem, uti praestetur ei furtiua condictio, desiderabitur.
如果虚假代理人错误地以特提乌斯的名义收受了款项,而特提乌斯对此予以追认,特提乌斯本人将提起无因管理之诉;但对于支付了非债款项的人,对特提乌斯享有非债清偿返还请求权,而对虚假代理人则保留盗窃返还请求权。 在选择特提乌斯时,通过欺诈抗辩要求向其让渡盗窃返还请求权,这并非不公正。
quod si pecunia fuit debita, ratum habente Titio furti actio euanescit, quia debitor liberatur.
但如果该款项本属债务,在特提乌斯追认时,盗窃之诉即告消灭,因为债务人已获得免责。
§47.2.81.6Falsus autem procurator ita demum furtum pecuniae faciet, si nomine quoque ueri procuratoris, quem creditor habuit, adsumpto debitorem alienum circumuenerit.
然而,虚假代理人只有在假冒债权人所拥有的真实代理人的名字,并以此欺骗他人的债务人时,才构成对该款项的盗窃。
quod aeque probatur et in eo, qui sibi deberi pecuniam ut heredi Sempronii creditoris adseuerauit, cum esset alius.
在有人声称自己作为债权人塞姆普罗尼乌斯的继承人而应得该款项,而实际上继承人是他人时,也同样适用此规则。
§47.2.81.7Qui rem Titii agebat, eius nomine falso procuratori creditoris soluit et Titius ratum habuit: non nascitur ei furti actio, quae statim, cum pecunia soluta est, ei qui dedit nata est, cum Titii nummorum dominium non fuerit neque possessio.
管理特提乌斯事务的人,以其名义向债权人的虚假代理人进行了支付,且特提乌斯予以追认:特提乌斯并不因此产生盗窃之诉,该诉权在款项支付时已立即产生于支付人,因为特提乌斯既没有该金钱的所有权,也没有占有。
sed condictionem indebiti quidem Titius habebit, furtiuam autem qui pecuniam dedit: quae, si negotiorum gestorum actione Titius conueniri coeperit, arbitrio iudicis ei praestabitur.
但特提乌斯确实享有非债清偿返还请求权,而支付金钱的人享有盗窃返还请求权;如果特提乌斯开始因无因管理之诉而被诉,该请求权将根据法官的裁决让渡给特提乌斯。