[IDEM libro quarto epistularum.
[同人,见《书信集》第四卷。
] §47.2.75.prFurtiuam ancillam bona fide duorum aureorum emptam cum possiderem, subripuit mihi Attius, cum quo et ego et dominus furti agimus: quaero, quanta aestimatio pro utroque fieri debet.
] 当我占有一名在善意下以两个奥雷买下的盗窃所得女奴时,阿提乌斯从我处偷走了她。 对此,我和她的所有人都针对阿提乌斯提起了盗窃之诉。 我请问,对于我们双方而言,应当作何等数额的估价?
respondit: emptori duplo, quanti eius interest, aestimari debet, domino autem duplo, quanti ea mulier fuerit.
他答复道:对于买受人,应当按照其关切利益的二倍进行估价;而对于所有人,则应当按照该女奴价值的二倍进行估价。
nec nos mouere debet, quod duobus poena furti praestabitur, quippe, cum eiusdem rei nomine praestetur, emptori eius possessionis, domino ipsius proprietatis causa praestanda est.
我们不应因需要向两个人支付盗窃罚金而感到困惑,因为尽管它是针对同一标的物而支付的,但向买受人支付是由于其占有,向所有人支付则是由于其所有权本身。