[PAULUS libro septimo ad Plautium.
[保罗,见《普劳提乌斯注解》第七卷。
] §47.2.67.prSi is, qui rem pignori dedit, uendiderit eam: quamuis dominus sit, furtum facit, siue eam tradiderat creditori siue speciali pactione tantum obligauerat: idque et Iulianus putat.
] 如果将物出质之人出售了该物:虽然他是所有者,但他仍构成盗窃,无论他此前已将该物交付给债权人,还是仅通过特别约定使其承担质押义务:尤里安也持此观点。
§47.2.67.1Si is, cui res subrepta sit, dum apud furem sit, legauerat eam mihi, an, si postea fur eam contrectet, furti actionem habeam? et secundum Octaueni sententiam mihi soli competit furti actio, cum heres suo nomine non habeat, quia, quacumque ratione dominium mutatum sit, domino competere furti actionem constat.
如果被盗之物在其处于盗贼占有期间,被盗者将其遗赠给我,那么,如果此后盗贼触动该物,我是否享有盗窃诉权? 根据奥克塔维努斯的观点,仅我一人享有盗窃诉权,因为继承人不能以自己的名义提起此诉,这是因为,无论所有权因何种原因发生变更,盗窃诉权均归属于所有者,此点毋庸置疑。
§47.2.67.2Eum, qui mulionem dolo malo in ius uocasset, si interea mulae perissent, furti teneri ueteres responderunt.
古代法学家们解答道:凡恶意传唤骡夫出庭者,若在此期间骡子灭失,则该人应当承担盗窃罪的责任。
§47.2.67.3Iulianus respondit eum, qui pecuniis exigendis praepositus est, si manumissus exigat, furti teneri.
尤里安解答道:被指派收取钱款的人,若在获得解放后收取了该钱款,则应承担盗窃罪的责任。
quod ei consequens est dicere et in tutore, cui post pubertatem solutum est.
他认为,对于在被监护人达成年岁后接受偿付的监护人,也应得出同样的结论。
§47.2.67.4Si tu Titium mihi commendaueris quasi idoneum, cui crederem, et ego in Titium inquisii, deinde tu alium adducas quasi Titium, furtum facies, quia Titium esse hunc credo, scilicet si et ille qui adducitur scit: quod si nesciat, non facies furtum, nec hic qui adduxit opem tulisse potest uideri cum furtum factum non sit: sed dabitur actio in factum in eum qui adduxit.
如果你向我推荐提蒂乌斯,仿佛他是值得我信任并能向其出借贷款的合适人选,而我对提蒂乌斯进行了调查,随后你将另一个人当作提蒂乌斯带过来,你将构成盗窃,因为我相信这个人就是提蒂乌斯,当然,前提是那个被带过来的人也知情。 但如果他不知情,你就不构成盗窃,而带他来的人也不能被视为提供了协助,因为并未发生盗窃;但将针对带他来的人提起事实诉权。
§47.2.67.5Si stipulatus de te sim 'per te non fieri, quo minus homo Eros intra kalendas illas mihi detur', quamuis mea interesset eum non subripi (cum subrepto eo ex stipulatu non teneris, si tamen per te factum non sit quo minus mihi daretur), non tamen furti actionem me habere.
如果我与你通过要式口头契约约定:“不因你之故,致使奴隶埃罗斯不能在那些朔日之前交付给我”,即便他未被盗窃符合我的利益(因为在奴隶被盗的情况下,只要不因你之故致使未交付给我,你便不依契约承担责任),但我仍不享有盗窃诉权。