[IDEM libro tertio ex Minicio. ] §47.2.60.prSi is, qui rem commodasset, eam rem clam abstulisset, furti cum eo agi non potest, quia suum recepisset et ille commodati liberatus esset.
[同上,《米尼基乌斯注》第3卷] 如果将物出借的人秘密地取回了该物,则不能对其提起盗窃之诉,因为他取回的是自己的财产,而那个人也免除了使用借贷的责任。
hoc tamen ita accipiendum est, si nullas retinendi causas is cui commodata res erat habuit: nam si impensas necessarias in rem commodatam fecerat, interfuit eius potius per retentionem eas seruare quam ultro commodati agere, ideoque furti actionem habebit.
然而,这只有在获得该借用物的人没有任何留置原因的情况下,才能如此理解:因为如果他对该借用物支出了必要费用,那么通过留置该物来确保这些费用,比他主动提起使用借贷之诉更符合其利益,因此他将享有盗窃之诉的诉权。