[GAIUS libro tertio decimo ad edictum prouinciale. ] §47.2.55.prSi pignore creditor utatur, furti tenetur.
[盖尤斯,《行省告示注解》第13卷] 债权人若使用质物,应承担盗窃责任。
§47.2.55.1Eum, qui quod utendum accepit ipse alii commodauerit, furti obligari responsum est.
有回答指出,将自己所接受以供使用的财物又转借给他人者,应承担盗窃之责。
ex quo satis apparet furtum fieri et si quis usum alienae rei in suum lucrum conuertat.
由此可以清楚地看出,即使有人将他人之物的使用转为自己谋利,也构成盗窃。
nec mouere quem debet, quasi nihil lucri sui gratia faciat: species enim lucri est ex alieno largiri et beneficii debitorem sibi adquirere.
且任何人均不应因他似乎并未为自己谋取利益而产生动摇:因为以他人之物进行施舍并为自己获得一个恩情债务人,也是利益的一种形式。
unde et is furti tenetur, qui ideo rem amouet, ut eam alii donet.
因此,为了将财物赠与他人而将其移走者,亦承担盗窃责任。
§47.2.55.2Furem interdiu deprehensum non aliter occidere lex duodecim tabularum permisit, quam si telo se defendat.
十二表法不允许杀死白天被捕获的盗贼,除非他用武器进行自卫。
teli autem appellatione et ferrum et fustis et lapis et denique omne, quod nocendi causa habetur, significatur.
此外,在“武器”这一称谓下,铁器、棍棒、石头,以及总之为了伤害而持有的一切物品均被涵盖在内。
§47.2.55.3Cum furti actio ad poenae persecutionem pertineat, condictio uero et uindicatio ad rei reciperationem, apparet recepta re nihilo minus saluam esse furti actionem, uindicationem uero et condictionem tolli: sicut ex diuerso post solutam dupli aut quadrupli poenam salua est uindicatio et condictio.
既然盗窃之诉旨在追索惩罚,而返还之诉与所有物返还之诉则旨在收回财产,显然,即使收回了财产,盗窃之诉仍完好保留,但所有物返还之诉与返还之诉则告消灭:正如相反的情况,在支付了双倍或四倍的罚金后,所有物返还之诉与返还之诉依然存续。
§47.2.55.4Qui ferramenta sciens commodauerit ad effringendum ostium uel armarium, uel scalam sciens commodauerit ad ascendendum: licet nullum eius consilium principaliter ad furtum faciendum interuenerit, tamen furti actione tenetur.
明知是用于砸开门扇或柜子而借给铁质工具的人,或者明知是用于攀爬而借给梯子的人,即使他没有直接参与实施盗窃的策划,但他仍应承担盗窃之诉的责任。
§47.2.55.5Si tutor qui negotia gerit aut curator transegerit cum fure, euanescit furti actio.
如果管理事务的监护人或保佐人与盗贼达成和解,则盗窃之诉即告消灭。