[PAULUS libro trigesimo nono ad edictum. ] §47.2.54.prQui iniuriae causa ianuam effregit, quamuis inde per alios res amotae sint, non tenetur furti: nam maleficia uoluntas et propositum delinquentis distinguit.
[帕乌卢斯,《告示注解》第三局] 凡因侵害之意图而砸坏门扇者,即使财物随后被他人自该处移走,他亦不承担盗窃罪责:因为违法行为是由行为人的意志和意图来区分的。
§47.2.54.1Si seruus commodatoris rem subripuerit et soluendo sit is cui subreptum est, Sabinus ait posse et commodati agi cum eo et contra dominum furti serui nomine: sed si pecuniam, quam dominus exegit, reddat, euanescere furti actionem: idem et si remittat commodati actionem.
如果出借人的奴隶偷走了借用物,而财物被偷走的借用人具有偿付能力,萨宾认为,既可以对该借用人提起借用之诉,也可以因奴隶的行为对该主人提起盗窃之诉;但如果借用人支付了主人所索取的款项,盗窃之诉即告消灭;如果出借人免除借用之诉,亦同。
§47.2.54.2Quod si seruus tuus rem tibi commodatam subripuerit, furti tecum actio non est, quia tuo periculo res sit, sed tantum commodati.
但如果你的奴隶偷走了借给你的财物,则不能对你提起盗窃之诉,因为该财物的风险由你承担,而只能提起借用之诉。
§47.2.54.3Qui alienis negotiis gerendis se optulit, actionem furti non habet, licet culpa eius res perierit: sed actione negotiorum gestorum ita damnandus est, si dominus actione ei cedat.
自愿为他人管理事务者,即使财物因其过失而丧失,亦不享有盗窃之诉的诉权;但在无因管理之诉中,仅在所有人将诉权让与他的情况下,他才应被判承担责任。
eadem sunt in eo, qui pro tutore negotia gerit, uel in eo tutore, qui diligentiam praestare debeat, ueluti qui ex pluribus tutoribus testamento datis oblata satisdatione solus administrationem suscepit.
同样的情况也适用于代行监护人职责而管理事务者,或者适用于应当履行尽职义务的监护人,例如在遗言指定的数名监护人中,通过提供担保而单独承担管理职责的人。
§47.2.54.4Si ex donatione alterius rem meam teneas et eam subripiam, ita demum furti te agere mecum posse Iulianus ait, si intersit tua retinere possessionem, ueluti si hominem donatum noxali iudicio defendisti uel aegrum curaueris, ut aduersus uindicantem iustam retentionem habiturus sis.
如果你基于他人的赠与而占有我的财产,而我将其偷走,尤里安认为,只有在保留占有对你有利益时,你才能对我提起盗窃之诉,例如,如果你在致害诉讼中为获赠的奴隶进行了辩护,或者在他生病时予以医治,从而对主张权利的人拥有正当的留置权。