[ULPIANUS libro trigensimo septimo ad edictum. ] §47.2.52.prSi quis uxori res mariti subtrahenti opem consiliumue accommodauerit, furti tenebitur.
[乌尔比安,《论告示》第三十七卷] 如果有人向盗取丈夫财产的妻子提供协助或建议,他将承担盗窃罪的责任。
§47.2.52.1Sed et si furtum cum ea fecit, tenebitur furti, cum ipsa non teneatur.
但是,即使他与她共同实施了盗窃,尽管她本人不承担责任,他仍将承担盗窃罪的责任。
§47.2.52.2Ipsa quoque si opem furi tulit, furti non tenebitur, sed rerum amotarum.
她本人如果也向窃贼提供了协助,将不承担盗窃罪的责任,而是承担移去财产罪的责任。
§47.2.52.3Serui uero sui nomine furti eam teneri nequaquam ambigendum est.
然而,关于她因其自己的奴隶而承担盗窃罪责任这一点,绝无疑问。
§47.2.52.4Idem dicendum est et in filio familias milite: nam ipse patri furti non tenebitur, serui autem sui nomine castrensis tenebitur, si patri seruus furtum fecerit.
同样的话也适用于作为军人的家子:因为他本人不会因对父亲的盗窃而承担责任,但如果属于其军功特有财产的奴隶向父亲实施了盗窃,他将因该奴隶的名义而承担责任。
§47.2.52.5Sed si filius meus, qui habet castrense peculium, furtum mihi fecerit, an possim actione utili aduersus eum agere, uidendum est, cum habeat, unde satisfaciat.
但是,如果拥有军功特有财产的我的儿子向我实施了盗窃,鉴于他有能力予以偿还,是否可以对他提起有用诉讼,对此应当予以考量。
et potest defendi agendum.
而且可以主张,应当提起该诉讼。
§47.2.52.6An autem pater filio teneatur, si rem eius castrensis peculii subtraxerit, uideamus: et putem teneri: non tantum igitur furtum faciet filio, sed etiam furti tenebitur.
至于如果父亲拿走了属于儿子军功特有财产的物品,他是否应对儿子承担责任,让我们来审视:我认为他应当承担责任;因此,他不仅对儿子构成了盗窃,而且还将承担盗窃罪的责任。
§47.2.52.7Eum creditorem, qui post solutam pecuniam pignus non reddat, teneri furti Mela ait, si celandi animo retineat: quod uerum esse arbitror.
梅拉说,在债务清偿后不归还质物的债权人,如果是出于隐匿的意图而予以保留,则应承担盗窃罪的责任:我认为这是正确的。
§47.2.52.8Si sulphurariae sunt in agro et inde aliquis terram egessisset abstulissetque, dominus furti aget: deinde colonus conducti actione consequetur, ut id ipsum sibi praestaretur.
如果土地上有硫磺矿,且有人从中挖出并运走了土,所有者将提起盗窃诉讼;随后,承租人将通过租赁诉讼获得对该物本身的给付。
§47.2.52.9Si seruus tuus uel filius polienda uestimenta susceperit, an furti actionem habeas, quaeritur.
如果你的奴隶或儿子接受了待清洁的衣服,那么你是否拥有盗窃诉权,对此存在疑问。
et si quidem peculium serui soluendo sit, potes habere furti actionem, si non fuerit soluendo, dicendum est non competere furti actionem.
事实上,如果奴隶的特有财产具有偿付能力,你就可以拥有盗窃诉权;如果不具有偿付能力,则应当说盗窃诉权不成立。
§47.2.52.10Sed et si rem furtiuam imprudens quis emerit et ei subrepta sit, habebit furti actionem.
但是,如果某人不知情地购买了盗窃物,而该物又从他那里被盗,他将拥有盗窃诉权。
§47.2.52.11Apud Labeonem relatum est, si siliginario quis dixerit, ut quisquis nomine eius siliginem petisset, ei daret, et quidam ex transeuntibus cum audisset, petiit eius nomine et accepit: furti actionem aduersus eum, qui suppetet, siliginario competere, non mihi: non enim mihi negotium, sed sibi siliginarius gessit.
拉贝奥的著作中记载,如果有人对面包商说,无论是谁以他的名义来要细面粉,就把面粉给那人,而一个路人听到了这话,便以他的名义去要并拿走了面粉:对此,针对该骗取者的盗窃诉权属于面包商,而不属于我;因为面包商并非为我,而是为他自己处理事务。
§47.2.52.12Si fugitiuum meum quis quasi suum a duumuiro uel ab aliis qui potestatem habent de carcere uel custodia dimitteret, an is furti teneatur? et placet, si fideiussores dedit, in eos domino actionem dandam, ut hi actiones suas mihi mandent: quod si non acceperint fideiussorem, sed tamquam suum accipienti ei tradiderint, dominum furti actionem aduersus plagiarium habiturum.
如果有人把我的逃亡奴隶,当作是他自己的奴隶,从双人官或其他有权管辖的人那里,从监狱或拘留所中释放出来,他是否承担盗窃罪的责任? 通说认为,如果他提供了保证人,应向所有者授予针对这些保证人的诉权,以便他们将自己的诉权转让给我;但如果他们没有接受保证人,而是将奴隶交付给将其当作自己所有而接收的那个人,则所有者将对该诱拐者拥有盗窃诉权。
§47.2.52.13Si quis de manu alicuius nummos aureos uel argenteos uel aliam rem excusserit, ita furti tenetur, si ideo fecit, ut alius tolleret, isque sustulerit.
如果有人从他人的手中击落金币、银币或其他物品,只有在他这样做是为了让他人拿走,且他人确实拿走了的情况下,他才承担盗窃罪的责任。
§47.2.52.14Si quis massam meam argenteam subripuerit et pocula fecerit, possum uel poculorum uel massae furti agere uel condictione.
如果有人偷了我的银块并制成了杯子,我可以就杯子或银块提起盗窃诉讼或返还请求权。
idem est et in uuis et in musto et in uinaceis: nam et uuarum et musti et uinaceorum nomine furti agere potest, sed et condici.
这同样适用于葡萄、葡萄汁和葡萄渣:因为可以以葡萄、葡萄汁和葡萄渣的名义提起盗窃诉讼,也可以提起返还请求权。
§47.2.52.15Seruus, qui se liberum adfirmauit, ut sibi pecunia crederetur, furtum non facit: namque hic nihil amplius quam idoneum se debitorem adfirmat.
一个为了让自己获得贷款而坚称自己是自由人的奴隶,并不构成盗窃:因为在此他只是在声称自己是一个合格的债务人。
idem est et in eo, qui se patrem familias finxit, cum esset filius familias, ut sibi promptius pecunia crederetur.
这同样适用于那个明明是家子却假装成家父,以便能更容易获得贷款的人。