[ULPIANUS libro trigensimo septimo ad edictum. ] §47.2.50.prIn furti actione non quod interest quadruplabitur uel duplabitur, sed rei uerum pretium.
[乌尔比安,《论告示》第三十七卷] 在盗窃之诉中,翻四倍或两倍的不是其利益,而是物的真实价格。
sed et si res in rebus humanis esse desierit, cum iudicatur, nihilo minus condemnatio facienda est.
但即使在判决时,该物已不复存在于人世间,仍应予以判决赔偿。
itemque et si nunc deterior sit, aestimatione relata in id tempus, quo furtum factum est.
同样,即使它现在已贬值,其估价也应溯及至盗窃发生之时。
quod si pretiosior facta sit, eius duplum, quanti tunc, cum pretiosior facta est, fuerit, aestimabitur, quia et tunc furtum eius factum esse uerius est.
但是,如果该物变得更有价值,则将以其变得更有价值之时的价格的双倍进行估价,因为更真实的是,在那时它也同样发生了盗窃。
§47.2.50.1Ope consilio furtum factum Celsus ait non solum, si idcirco fuerit factum, ut socii furarentur, sed et si non, ut socii furarentur, inimicitiarum tamen causa fecerit.
凯尔苏斯认为,“通过协助和建议”构成盗窃,不仅指为了让其同伙进行盗窃而实施该行为,而且指即使不是为了让同伙盗窃,但出于敌意而实施该行为的情况。
§47.2.50.2Recte Pedius ait, sicut nemo furtum facit sine dolo malo, ita nec consilium uel opem ferre sine dolo malo posse.
佩迪乌斯正确地指出,正如没有人能在没有恶意的情况下实施盗窃一样,在没有恶意的情况下也同样无法提供建议或协助。
§47.2.50.3Consilium autem dare uidetur, qui persuadet et impellit atque instruit consilio ad furtum faciendum: opem fert, qui ministerium atque adiutorium ad subripiendas res praebet.
而提供“建议”的人,是指为了实施盗窃而进行说服、唆使并用建议加以指导的人;提供“协助”的人,是指为窃取财物而提供劳务和帮助的人。
§47.2.50.4Cum eo, qui pannum rubrum ostendit fugauitque pecus, ut in fures incideret, si quidem dolo malo fecit, furti actio est: sed et si non furti faciendi causa hoc fecit, non debet impunitus esse lusus tam perniciosus: idcirco Labeo scribit in factum dandam actionem.
对于展示红布并惊吓牲畜,使其落入盗贼之手的人,如果是出于恶意而为之,则可提起盗窃之诉;但即使他并非为了实施盗窃而这样做,如此有害的恶作剧也不应免受惩罚;因此拉贝奥写道,应当授予事实之诉。