[IDEM libro quadragensimo secundo ad Sabinum. ] §47.2.46.prInter omnes constat, etiamsi exstincta sit res furtiua, attamen furti remanere actionem aduersus furem.
[同上,《论萨宾》第四十二卷] 所有人一致公认,即使失窃之物已经毁损,针对窃贼的盗窃之诉仍然存在。
proinde mortuo quoque homine, quem quis furto abstulit, uiget furti actio.
因此,即使某人因盗窃而夺走的奴隶已经死亡,盗窃之诉仍然有效。
sed nec manumissio furti actionem extinguit: nec enim dissimilis est morti manumissio quod ad subtrahendum domino seruum.
但是,释放奴隶也不能消灭盗窃之诉;因为就将奴隶从主人身边夺走而言,释放奴隶与死亡并无二致。
apparet itaque, qualiterqualiter domino sit seruus subtractus, attamen superesse aduersus furem furti actionem, eoque iure utimur: competit enim actio non ideo, quia nunc abest, sed quia umquam beneficio furis afuit.
因此可见,无论奴隶是以何种方式被从主人身边夺走,针对窃贼的盗窃之诉仍然存续,并且我们适用这一规则:因为诉讼成立,并非因为奴隶现在不在场,而是因为他曾因窃贼的行为而不在场。
hoc idem in condictione quoque placet: nam condici furi potest, etiamsi res sit aliqua ratione extincta.
这同样适用于返还请求之诉(condictio):因为即使该物因某种原因而毁损,仍可对窃贼提起返还请求之诉。
hoc idem dicendum, si res in potestatem hostium peruenerit: nam constat posse de ea furti agi.
如果该物落入敌人手中,也应当这样认为:因为显然可以就该物提起盗窃之诉。
sed et si pro derelicto sit postea a domino habita, furti nihilo minus agi poterit.
但即使该物随后被主人视为抛弃物,也同样可以提起盗窃之诉。
§47.2.46.1Si seruus fructuarius subreptus est, uterque, et qui fruebatur et dominus, actionem furti habet.
如果享有益物权的奴隶被盗,享有该权利的人(用益物权人)和所有权人双方均享有盗窃之诉。
diuidetur igitur actio inter dominum et fructuarium: fructuarius aget de fructibus uel quanti interfuit eius furtum factum non esse eius, dupli: proprietarius uero aget, quod interfuit eius proprietatem non esse subtractam.
因此,诉讼将在所有权人与用益物权人之间分配:用益物权人就果实、或者就该奴隶未被盗取对他有多少利益,提起两倍诉求;而所有权人则就其所有权未被剥夺对他有多少利益提起诉求。
§47.2.46.2Quod dicimus dupli, sic accipere debemus etiam quadrupli competere actionem, si manifestum furtum sit.
我们所说的“两倍”,也应当理解为:如果是明显盗窃,则同样成立“四倍”之诉。
§47.2.46.3Haec actio et si sit, qui in eo seruo habeat usum tantum, poterit ei competere.
即使有人对该奴隶仅享有使用权,该诉讼也可以对他成立。
§47.2.46.4Et si quis proposuerit hunc seruum etiam pigneratum esse, eueniet, ut etiam is qui pignori accepit habeat furti actionem: hoc amplius etiam debitor, si modo plus ualeat, quam pro pignore debetur, habet furti actionem.
如果有人假设该奴隶也已被抵押,其结果是,接受抵押的人(质权人)也享有盗窃之诉;此外,债务人只要该奴隶的价值高于抵押所担保的债务,也享有盗窃之诉。
§47.2.46.5Usque adeo autem diuersae sunt actiones, quae eis competunt, ut, si quis eorum pro fure damnum deciderit, dici oporteat solummodo actionem sibi competentem amisisse eum, ceteris uero superesse.
然而,他们所享有的诉讼是如此相互独立,以至于如果他们中的一人为窃贼就损害达成了和解,应当认为他仅仅失去了属于他自己的诉讼,而对其他人而言诉讼依然存在。
nam et si proponas communem seruum subreptum et alium ex dominis pro fure damnum decidisse, is qui non decidit habebit furti actionem.
因为即使你假设一个共有的奴隶被盗,且所有权人中的一人为窃贼就损害达成了和解,那个没有达成和解的人仍然享有盗窃之诉。
§47.2.46.6Proprietarius quoque agere aduersus fructuarium potest iudicio furti, si quid celandae proprietatis uel subprimendae causa fecit.
所有权人也可以通过盗窃之诉起诉用益物权人,如果后者为了隐匿或消灭所有权而做了任何事情。
§47.2.46.7Recte dictum est, qui putauit se domini uoluntate rem attingere, non esse furem: quid enim dolo facit, qui putat dominum consensurum fuisse, siue falso id siue uere putet? is ergo solus fur est, qui adtrectauit, quod inuito domino se facere sciuit.
说法正确的是,认为自己是依主人的意愿接触该物的人不是窃贼:因为,认为主人会同意的人,无论是错误地还是真实地这样认为,怎么能说是怀有恶意(dolus)而为呢? 因此,只有那些明知违背主人意愿而接触其所知之物的人,才是窃贼。
§47.2.46.8Per contrarium quaeritur, si ego me inuito domino facere putarem, cum dominus uellet, an furti actio sit.
相反,如果我认为自己是在违背主人意愿的情况下做的,而主人实际上是同意的,是否成立盗窃之诉?
et ait Pomponius furtum me facere: uerum tamen est, ut, cum ego uelim eum uti, licet ignoret, ne furti sit obligatus.
庞波尼乌斯说我犯了盗窃罪;然而,当我希望他使用该物时,即使他不知情,他也不承担盗窃责任,这才是真实的。
§47.2.46.9Si furtiua res ad dominum rediit et iterum contrectata est, competit alia furti actio.
如果失窃之物回到了主人手中并再次被非法占有,则成立另一个盗窃之诉。