Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §47.2.43.pr-47.2.43.12

冒名受领与拾取抛弃物等情形下的盗窃责任

第 7904 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安讨论了在各种情况下的盗窃责任,包括伪装代理人或债权人的行为、言语欺诈、捡拾遗失物或投弃物,以及共有奴隶犯盗窃罪时的责任消灭问题。

[ULPIANUS libro quadragensimo primo ad Sabinum. ] §47.2.43.prFalsus creditor (hoc est is, qui se simulat creditorem) si quid acceperit, furtum facit nec nummi eius fient.
[乌尔比安,《论萨宾》第四十一卷] 伪债权人(即冒充债权人的人)如果接受了任何财物,他即构成盗窃,且那些钱币不会成为他的财产。
§47.2.43.1Falsus procurator furtum quidem facere uidetur.
伪代理人确实似乎构成了盗窃。
sed Neratius uidendum esse ait, an haec sententia cum distinctione uera sit, ut, si hac mente ei dederit nummos debitor, ut eos creditori perferret, procurator autem eos intercipiat, uera sit: nam et manent nummi debitoris, cum procurator eos non eius nomine accepit, cuius eos debitor fieri uult, et inuito domino eos contrectando sine dubio furtum facit.
但内拉蒂乌斯认为,必须观察这一观点在经过区分后是否属实:如果债务人将钱币给他是出于如此意图,即让其将钱币送交债权人,而代理人却将其截留,则该观点是正确的;因为钱币仍属于债务人,因为代理人并非以债务人所希望其成为财产的所有人的名义接受它们,并且由于违背所有人的意愿而触动它们,毫无疑问构成了盗窃。
quod si ita det debitor, ut nummi procuratoris fiant, nullo modo eum furtum facere ait uoluntate domini eos accipiendo.
但是,如果债务人给予钱币的方式是使它们成为代理人的财产,他认为代理人以任何方式通过依所有人的意愿接受它们都不构成盗窃。
§47.2.43.2Si is, qui indebitum accipiebat, delegauerit soluendum, non erit furti actio, si eo absente solutum sit: ceterum si praesente, alia causa est et furtum fecit.
如果接受非债之物的人委派了支付,且是在其不在场时支付的,则不产生盗窃之诉;但如果是在其在场时,则情况不同,他构成了盗窃。
§47.2.43.3Si quis nihil in persona sua mentitus est, sed uerbis fraudem adhibuit, fallax est magis quam furtum facit: ut puta si dixit se locupletem, si in mercem se collocaturum quod accepit, si fideiussores idoneos daturum uel pecuniam confestim se soluturum: nam ex his omnibus magis decepit quam furtum fecit, et ideo furti non tenetur.
如果某人并未在其身份上进行任何欺骗,而是在言语上施加了欺诈,他更多是欺诈性的,而非构成盗窃:例如,如果他说自己富有,或者说他将把收到的东西投入商品中,或者说他将提供合适的保证人,或者说他将立即支付款项;因为在所有这些情况下,他更多是欺骗而非构成盗窃,因此不承担盗窃责任。
sed quia dolo fecit, nisi sit alia aduersus eum actio, de dolo dabitur.
但是,因为他是出于欺诈而为,除非有针对他的其他诉讼,否则将被授予欺诈之诉。
§47.2.43.4Qui alienum quid iacens lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, siue scit cuius sit siue ignorauit: nihil enim ad furtum minuendum facit, quod cuius sit ignoret.
为了谋取利益而拾起躺在地上属于他人的物品的人,无论他是否知道这是谁的,均受盗窃之诉约束;因为他不知道这是谁的,对于减轻盗窃毫无作用。
§47.2.43.5Quod si dominus id dereliquit, furtum non fit eius, etiamsi ego furandi animum habuero: nec enim furtum fit, nisi sit cui fiat: in proposito autem nulli fit, quippe cum placeat Sabini et Cassii sententia existimantium statim nostram esse desinere rem, quam derelinquimus.
但如果所有人将其遗弃,则不构成对该物的盗窃,即使我存有盗窃之意图;因为除非有受害人存在,否则不构成盗窃;而在所设案例中,对任何人均不构成,因为萨宾和卡西乌斯的观点得到了赞同,他们认为,我们遗弃的物立即不再属于我们。
§47.2.43.6Sed si non fuit derelictum, putauit tamen derelictum, furti non tenetur.
打开,但如果它未被遗弃,而他却认为已被遗弃,他不承担盗窃责任。
§47.2.43.7Sed si neque fuit neque putauit, iacens tamen tulit, non ut lucretur, sed redditurus ei cuius fuit, non tenetur furti.
但如果它既未被遗弃,他也不这么认为,但他仍然拿走了躺在那里的物,并非为了谋利,而是为了将其归还给其所有人,他不承担盗窃责任。
§47.2.43.8Proinde uideamus, si nescit cuius esset, sic tamen tulit quasi redditurus ei qui desiderasset uel qui ostendisset rem suam, an furti obligetur.
因此,让我们看看,如果他不知道这是谁的,但他拿走它只是为了将其归还给寻找它的人或证明这是其自身之物的人,他是否受盗窃约束。
et non puto obligari eum.
我认为他不应受约束。
solent plerique etiam hoc facere, ut libellum proponant continentem inuenisse se et redditurum ei qui desiderauerit: hi ergo ostendunt non furandi animo se fecisse.
许多人甚至会这样做,即张贴一张告示,说明自己找到了某物并准备将其归还给寻找它的人;因此,他们表明自己并不是出于盗窃意图而为。
§47.2.43.9Quid ergo, si εὕρετρα quae dicunt petat? nec hic uidetur furtum facere, etsi non probe petat aliquid.
那么,如果他索要他们所称的 εὕρετρα 呢? 在这里他似乎也不构成盗窃,即使他不正当地索要了某物。
§47.2.43.10Si quis sponte rem iecit uel iactauit, non quasi pro derelicto habiturus, tuque hanc rem tuleris, an furti tenearis, Celsus libro duodecimo digestorum quaerit.
如果某人自愿扔掉或抛弃了某物,并非将其视为遗弃物,而你拿走了这个物,你是否承担盗窃责任,塞尔苏斯在《学说汇纂》第十二卷中提出了疑问。
et ait: si quidem putasti pro derelicto habitam, non teneris.
他说:如果你确实认为这是作为遗弃物处理的,你不承担责任。
quod si non putasti, hic dubitari posse ait: et tamen magis defendit non teneri, quia, inquit, res non interuertitur ei, qui eam sponte reiecit.
但如果你不这么认为,他说这里可能会产生疑问;然而他更倾向于主张不承担责任,因为他说,对于自愿抛弃它的人,物并没有被横领。
§47.2.43.11Si iactum ex naue factum alius tulerit, an furti teneatur? quaestio in eo est, an pro derelicto habitum sit.
如果他人拿走了从船上抛弃的物(投弃物),他是否承担盗窃责任? 问题在于这是否被视为遗弃物。
et si quidem derelinquentis animo iactauit, quod plerumque credendum est, cum sciat periturum, qui inuenit suum fecit nec furti tenetur.
如果他确实是出于遗弃的意图而将其抛弃(由于知道它将毁灭,这在大多数情况下是应当相信的),发现它的人便使其成为自己的财产,且不承担盗窃责任。
si uero non hoc animo, sed hoc, ut, si saluum fuerit, haberet: ei qui inuenit auferendum est, et si scit hoc qui inuenit et animo furandi tenet, furti tenetur.
但如果不是出于这种意图,而是出于这种意图:即如果它能保全,他仍将拥有它;那么发现它的人必须将其归还,且如果发现它的人知道这一点并出于盗窃意图而保留它,他将承担盗窃责任。
enimuero si hoc animo, ut saluum faceret domino, furti non tenetur.
然而,如果是出于为所有人保全它的意图,他不承担盗窃责任。
quod si putans simpliciter iactatum, furti similiter non tenetur.
但如果是误认为单纯被抛弃(即被遗弃),他同样不承担盗窃责任。
§47.2.43.12Etiamsi partis dimidiae nanciscar dominium in seruo, qui mihi antea furtum fecerat, magis est, ut extinguatur actio etiam parte redempta, quia et si ab initio quis partem in seruo habebat, furti agere non poterat.
即使我获得了之前对我犯有盗窃罪的奴累的二分之一所有权,更正确的是,即使该份额已被购买(归我所有),诉讼也应当消灭,因为即使某人自始拥有奴隶的份额,他也不能提起盗窃之诉。
plane si usus fructus meus in eo seruo esse coeperit, dicendum est furti actionem non extingui, quia fructuarius dominus non est.
显然,如果我对该奴隶的用益权开始存在,应当认为盗窃之诉不消灭,因为用益权人不是所有人。

词汇与语法注释

  1. §47.2.43.1cum procurator eos non eius nomine accepit, cuius eos debitor fieri uult — 关系代名词 `cuius` 的先行词是省略的指示代词(如 `eius` 或 `is`),表示“以……的(名义)”。整句意为“因为代理人并非以债务人所希望其成为财产的所有人(即真正的债权人)的名义接受它们”。
  2. §47.2.43.2delegauerit soluendum — `soluendum` 是动形容词(实际上表示目的)。`delegare` 指的是“委派(指定)应当支付的事项”这一法律行为。
  3. §47.2.43.10res non interuertitur ei, qui eam sponte reiecit — `ei` 是带有关联从句 `qui...` 的与格,在 `interuertitur`(“被横领、被夺走”)中起受害与格或分离与格的作用。整句解释为“对于自愿抛弃它的人,物并没有被横领”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §47.2.43.pr-47.2.43.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:47.2.43.pr-47.2.43.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。