[ULPIANUS libro quadragensimo primo ad Sabinum. ] §47.2.39.prUerum est, si meretricem alienam ancillam rapuit quis uel celauit, furtum non esse: nec enim factum quaeritur, sed causa faciendi: causa autem faciendi libido fuit, non furtum.
[乌尔比安,《论萨宾》第四十一卷] 确实,如果有人拐走或藏匿了他人所有的身为妓女的奴婢,这不构成盗窃。 因为被查究的不是行为本身,而是行为的动机;而行为的动机是淫欲,而非盗窃。
et ideo etiam eum, qui fores meretricis effregit libidinis causa, et fures non ab eo inducti, sed alias ingressi meretricis res egesserunt, furti non teneri.
因此,即使有人出于淫欲砸开了妓女的门户,而并非由他引入、而是通过其他途径潜入的窃贼们拿走了妓女的财物,该人也不承担盗窃之责。
an tamen uel Fabia teneatur, qui subpressit scortum libidinis causa? et non puto teneri, et ita etiam ex facto, cum incidisset, dixi: hic enim turpius facit, quam qui subripit, sed secum facti ignominiam compensat, certe fur non est.
然而,出于淫欲而扣留娼妓的人,是否至少应根据法比亚法承担责任? 我认为他不承担责任,并且在实际发生此种案件时,我也曾这样回答:因为此人的所作所为虽比盗窃者更为卑劣,但他自身承受了该行为的耻辱,至少他不是窃贼。