Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §47.2.36.pr-47.2.36.3

教唆奴隶逃跑及协助家属盗窃的责任

第 7897 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本部分由乌尔比安引用蓬波尼乌斯和萨比努斯的观点,讨论了教唆奴隶逃跑、协助家属盗窃以及多个奴隶共同逃跑时,盗窃罪(furtum)的构成与责任范围问题。

[ULPIANUS libro quadragensimo primo ad Sabinum. ] §47.2.36.prQui seruo persuasit, ut fugeret, fur non est: nec enim qui alicui malum consilium dedit, furtum facit, non magis quam si ei persuasit, ut se praecipitet aut manus sibi inferret: haec enim furti non admittunt actionem.
劝说奴隶逃跑的人不是窃盗犯;因为给他人出坏主意的人并不构成盗窃,这与劝说他人跳楼自杀或自残无异,因为这些行为不容许提起盗窃之诉。
sed si alius ei fugam persuaserit, ut ab alio subripiatur, furti tenebitur is qui persuasit, quasi ope consilio eius furtum factum sit.
但是,如果有人为了让该奴隶被他人拐走而劝说其逃跑,那么劝说者将承担盗窃责任,仿佛盗窃是因其协助和建议而发生。
plus Pomponius scripsit eum, qui persuasit, quamuis interim furti non teneretur, tunc tamen incipere teneri, cum quis fugitiui fur esse coeperit, quasi uideatur ope consilio eius furtum factum.
蓬波尼乌斯进一步写道,虽然该劝说者在此期间不承担盗窃责任,但当有人开始成为该逃亡奴隶的窃盗犯时,他便开始承担责任,这仿佛是因为他的协助和建议而被视为发生了盗窃。
§47.2.36.1Item placuit eum, qui filio uel seruo uel uxori opem fert furtum facientibus, furti teneri, quamuis ipsi furti actione non conueniantur.
同样,人们同意,对正在实施盗窃的儿子、奴隶或妻子提供协助的人,即使他们自身不被提起盗窃之诉,也应承担盗窃责任。
§47.2.36.2Idem Pomponius ait, si cum rebus aufugerit fugitiuus, posse furti actione sollicitatorem conueniri rerum nomine, quia opem consilium contrectatori tulit.
同一蓬波尼乌斯说,如果逃亡奴隶带着财物逃跑,唆使者可以因财物的名义被提起盗窃之诉,因为他对触取者提供了协助和建议。
quod et Sabinus significat.
萨比努斯也表示了这一点。
§47.2.36.3Si duo serui inuicem sibi persuaserunt et ambo simul aufugerunt, alter alterius fur non est.
如果两个奴隶互相劝说并同时一起逃跑,则一方不是另一方的窃盗犯。
quid ergo, si inuicem se celauerunt? fieri enim potest, ut inuicem fures sint.
那么,如果他们互相藏匿又如何呢? 因为他们完全可能互为窃盗犯。
et potest dici alterum alterius furem esse, quemadmodum, si alii singulos subripuissent, tenerentur, quasi alter alterius nomine opem tulisset: quemadmodum rerum quoque nomine teneri eos furti Sabinus scripsit.
并且可以说,一方是另一方的窃盗犯,正如如果其他人分别盗走了他们,他们就会承担责任,仿佛一方是以另一方的名义提供了协助:这正像萨比努斯所写的,他们也因财物的名义承担盗窃责任。

词汇与语法注释

  1. §47.2.36.prnon magis quam si — 该表达表示同等否定的比较,意为“并不比……更多”。正如劝说他人自杀或自残的人不对其结果承担直接责任一样,仅仅劝说奴隶逃跑的人也不构成窃盗犯。此处用作否定责任归属的类比。
  2. §47.2.36.prplus Pomponius scripsit eum, qui persuasit, quamuis interim furti non teneretur, tunc tamen incipere teneri — plus 为副词,意为“进一步、更多”。它引导一个作为 scripsit 宾语的“带对格的不定式”(Acc. cum Inf.)结构,其中主语对格为 eum, qui persuasit,不定式为 incipere teneri。中间插入的 quamuis 让步从句(quamuis... non teneretur)用以突出在 cum 从句(cum... coeperit)所限定的特定时刻责任开始发生的机制。
  3. §47.2.36.2contrectatori — 此词为与格,指实施“触取”(contrectatio)的人,而触取是罗马法中构成盗窃(furtum)所必需的实质性物理要素。此处指带走财物的逃亡奴隶,表明对该“触取者”提供协助的唆使者亦作为盗窃的共犯承担责任。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §47.2.36.pr-47.2.36.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:47.2.36.pr-47.2.36.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。