[PAULUS libro nono ad Sabinum. ] §47.2.32.prQuidam tabularum dumtaxat aestimationem faciendam in furti actione existimant, quia, si iudici, apud quem furti agatur, possit probari, quantum debitum fuerit, possit etiam apud eum iudicem eadem probare, apud quem pecuniam petat: si uero in furti iudicio probare non potest, ne illud quidem posse ostendi, quanti eius intersit.
[保罗,第9卷《附萨宾注》]有人认为,在窃盗诉讼中,仅应评估表册本身的价值,因为,如果能够向审理窃盗诉讼的法官证明债务额是多少,他也能够在向其请求给付金钱的法官面前证明同样的事;但如果在窃盗裁判中无法证明,那么连这对他有多大损益利害也无法表明。
sed potest post furtum factum tabulas nanctus esse actor, ut ex eo probet, quanti sua interfuerit, si tabulas nanctus non esset.
但是,原告可能在窃盗发生后获得了表册,以便由此证明,如果他没有获得表册的话,这对他会有多大损益。
§47.2.32.1De lege Aquilia maior quaestio est, quemadmodum possit probari, quanti eius intersit: nam si potest alias probare, non patitur damnum.
关于《阿奎利亚法》,存在一个更大的问题,即如何能够证明这对他有多大损益;因为如果他能通过其他方式证明,他就没有遭受损害。
quid ergo, si forte pecuniam sub condicione credidit et interim testium ei copia est, testimonio quorum probationem habeat, qui possunt mori pendente condicione? aut puta me petisse creditum et, quia testes et signatores, qui rem meminissent, praesentes non haberem, uictum rem amississe: nunc uero, cum furti agam, eorum memoria et praesentia ad fidem creditae pecuniae uti possum.
那么,如果他恰好是在附条件的情况下借出金钱,而在此期间,他有充足的证人(他们的证言可以作为他的证据),这些证人可能在条件成就前死亡,该怎么办? 或者设想我请求偿还借款,而因为没有让记住该事务的证人和签名人在场,我败诉并失去了该项债权:但现在,当我提起窃盗之诉时,我可以利用他们的记忆和在场来确立所借金钱的可信度。