[PAULUS libro nono ad Sabinum. ] §47.2.22.prSi quid fur fregerit aut ruperit, quod non etiam furandi causa contrectauerit, eius nomine cum eo furti agere non potest.
[保罗,第9卷《附萨宾注》]如果窃盗犯损坏或打破了某物,但他并不是为了盗窃的目的而触摸该物,则不能以该物的名义对其提起盗窃诉讼。
§47.2.22.1Si eo consilio arca refracta sit, ut uniones puta tollerentur, hique furti faciendi causa contrectati sint, eorum tantummodo furtum factum uideri: quod est uerum.
如果是以例如拿走珍珠为目的而砸开箱子,且这些珍珠是为了实施盗窃的目的而被触摸,则应被视为仅对它们构成了盗窃;这是正确的。
nam ceterae res, quae seponuntur, ut ad uniones perueniatur, non furti faciendi causa contrectantur.
因为为了拿到珍珠而被搁置一旁的其余物品,并不是为了实施盗窃的目的而被触摸的。
§47.2.22.2Qui lancem rasit, totius fur est et furti tenetur ad id, quod domini interest.
刮削盘子的人是整个盘子的窃贼,并因盗窃而承担相当于所有者利益限度的责任。