[PAULUS libro quadragensimo ad Sabinum. ] §47.2.21.prUolgaris est quaestio, an is, qui ex aceruo frumenti modium sustulit, totius rei furtum faciat an uero eius tantum quod abstulit.
[保罗,第40卷《附萨宾注》]这是一个普通的问题:从一堆谷物中拿走一莫狄乌斯的人,是构成对整个谷物的盗窃,还是仅仅构成对其拿走部分的盗窃?
Ofilius totius acerui furem esse putat: nam et qui aurem alicuius tetigit, inquit Trebatius totum eum uideri tetigisse: proinde et qui dolium aperuit et inde paruum uini abstulit, non tantum eius quod abstulit, uerum totius uidetur fur esse.
奥菲利乌斯认为,他是整堆谷物的窃贼:因为特雷巴蒂乌斯说,触摸了某人耳朵的人,也被视为触摸了其整个人;同样地,打开大桶并从中拿走少量葡萄酒的人,不仅被视为所拿走部分的窃贼,而且被视为整桶酒的窃贼。
sed uerum est in tantum eos furti actione teneri, quantum abstulerunt.
但真实的情况是,他们仅在拿走的数量范围内承担盗窃诉讼的责任。
nam et si quis armarium, quod tollere non poterat, aperuerit et omnes res, quae in eo erant, contrectauerit atque ita discesserit, deinde reuersus unam ex his abstulerit et antequam se reciperet, quo destinauerat, deprehensus fuerit, eiusdem rei et manifestus et nec manifestus fur erit.
因为即使有人打开了无法搬走的柜子,并触摸了其中的所有物品,然后离开,随后折返并拿走了其中的一件物品,且在他退回到目的地之前被捕,他将对该同一物品同时构成现行和非现行的窃贼。
sed et qui segetem luce secat et contrectat, eius quod secat manifestus et nec manifestus fur est.
同样,在白天收割并触摸庄稼的人,对其所收割的部分也同时构成现行和非现行的窃贼。
§47.2.21.1Si is, qui uiginti nummorum saccum deposuisset, alium saccum, in quo scit triginta esse, errante eo qui dabat acceperit, putauit autem illic sua uiginti esse, teneri furti decem nomine placet.
如果一个寄存了装有二十个钱币的袋子的人,由于交付者的错误,收到了另一个他知道装有三十个钱币的袋子,但以为那里是自己的二十个钱币,那么通常认为他应当以十个钱币的名义承担盗窃责任。
§47.2.21.2Si quis aes subripuit, dum aurum se subripere putat, uel contra, ex libro octauo Pomponii ad Sabinum aut minus esse, cum plus esset: eius quod subripuit, furtum committit: idem Ulpianus.
如果有人在以为自己偷的是黄金时却偷了青铜,或者相反,根据蓬波尼乌斯《附萨宾注》第八卷,或者在实际较多时以为较少:他仅对其(实际)偷窃的物构成盗窃罪:乌尔比安亦持相同看法。
§47.2.21.3Sed et si quis subripuit furto duos sacculos, unum decem, alterum uiginti, quorum alterum suum putauit, alterum scit alienum: profecto dicemus tantum unius, quem putauit alienum, furtum eum facere, quemadmodum si duo pocula abstulerit, quorum alterum suum putauit, alterum scit alienum: nam et hic unius fit furtum.
但即使有人通过盗窃窃取了两个袋子,一个装有十个,另一个装有二十个,其中一个他以为是自己的,另一个他知道是别人的:我们当然会说他仅对那个他知道是别人的袋子构成盗窃,正如他拿走了两个杯子,其中一个他以为是自己的,另一个他知道是别人的情况一样:因为在这种情况下,也只构成对其中一个杯子的盗窃。
§47.2.21.4Sed si ansam in poculo suam putauit uel uere fuit, totius poculi eum furtum facere Pomponius scripsit.
但是,如果他以为杯子上的把手是自己的,或者实际上确实是自己的,蓬波尼乌斯写道,他构成对整个杯子的盗窃。
§47.2.21.5Sed si de naui onerata furto quis sextarium frumenti tulerit, utrum totius oneris an uero sextarii tantum furtum fecerit? facilius hoc quaeritur in horreo pleno: et durum est dicere totius furtum fieri.
但是,如果有人从载货的船上窃取了一塞克斯塔里乌斯的谷物,他是构成对整船货物的盗窃,还是仅仅构成对该一塞克斯塔里乌斯谷物的盗窃? 在装满谷物的仓库中,这个问题更容易提出;而说构成对整体的盗窃是苛刻的。
et quid si cisterna uini sit, quid dicet? aut aquae cisterna? quid deinde si naue uinaria (ut sunt multae, in quas uinum effunditur), quid dicemus de eo, qui uinum hausit? an totius oneris fur sit? et magis est, ut et hic non totius dicamus.
如果是一个酒槽,又该怎么说? 或者是水槽呢? 此外,如果是运酒船(许多船里面都直接倒满酒),对于从中汲酒的人,我们该怎么说? 他是整船货物的窃贼吗? 更合理的看法是,在此处我们也应当认为不构成对整体的盗窃。
§47.2.21.6Certe si proponas in apotheca amphoras esse uini easque subtractas, singularum furtum fit, non totius apothecae, quemadmodum si ex pluribus rebus mouentibus in horreo reclusis unam tulerit.
当然,如果假设酒窖里有一些双耳细颈瓶装的酒,而它们被拿走了,则构成对每一瓶酒的盗窃,而不是对整个酒窖的盗窃,正如他从仓库中关锁的诸多动产中拿走了一件一样。
§47.2.21.7Qui furti faciendi causa conclaue intrauit, nondum fur est, quamuis furandi causa intrauit.
为了实施盗窃而进入房间的人,虽然他是为了偷窃而进入,但还不是窃贼。
quid ergo? qua actione tenebitur? utique iniuriarum: aut de ui accusabitur, si per uim introiuit.
那么,他应当承担什么诉讼的责任? 当然是侵害(人身)诉讼:或者,如果是强行进入的,他将被控以暴力罪。
§47.2.21.8Item si maioris ponderis quid aperuit aut refregit, quod tollere non possit, non est omnium rerum cum eo furti actio, sed earum tantum quas tulit, quia totum tollere non potuit.
同样,如果他打开或砸开了较重而无法搬走的物品,并不能对他提起关于所有物品的盗窃诉讼,而只能提起关于他所搬走物品的诉讼,因为他无法搬走整体。
proinde si inuolucrum, quod tollere non potuit, soluit, ut contrectet, deinde contrectauit quasdam res: quamuis singulas res, quae in eo fuerunt, tollere potuerit, si tamen totum inuolucrum tollere non potuerit, singularum rerum, quas tulerit, fur est, ceterarum non est.
因此,如果他解开了无法搬走的包裹以便触摸,随后触摸了某些物品:虽然他本可以搬走其中的单件物品,但如果他无法搬走整个包裹,他仅是他所拿走单件物品的窃贼,而不是其余物品的窃贼。
quod si totum uas tollere potuit, dicimus eum totius esse furem, licet soluerit, ut singulas uel quasdam tolleret: et ita et Sabinus ait.
但是,如果他能够搬走整个容器,我们说他是整体的窃贼,即使他为了拿走单件或某些物品而解开了它:萨宾也持此观点。
§47.2.21.9Si duo pluresue unum tignum furati sunt, quod singuli tollere non potuerint, dicendum est omnes eos furti in solidum teneri, quamuis id contrectare nec tollere solus posset, et ita utimur: neque enim potest dicere pro parte furtum fecisse singulos, sed totius rei uniuersos: sic fiet singulos furti teneri.
如果两人或更多人偷了一根他们任何单人都无法搬走的木梁,应当认为他们所有人都要承担全部(连带)的盗窃责任,即使他单人既无法触摸也无法搬走它,我们也正是这样适用的:因为不能说各人仅对部分实施了盗窃,而应当说所有人对整个物实施了盗窃:这样,各人都将承担盗窃责任。
§47.2.21.10Quamuis autem earum quoque rerum, quas quis non abstulit, furti teneatur, attamen condici ei non potest, idcirco quia condici ea res, quae ablata est, potest: et ita et Pomponius scribit.
然而,虽然一个人也要对他未拿走的物品承担盗窃责任,但是仍不能对其提起不当得利返还请求(condictio),因为只有被拿走的物才可以被要求返还:蓬波尼乌斯也是这样写的。