[ULPIANUS libro quadragensimo ad Sabinum. ] §47.2.19.prIn actione furti sufficit rem demonstrari, ut possit intellegi.
[乌尔比安,第40卷《附萨宾注》]在盗窃诉讼中,只要指明标的物使其能够被理解即可。
§47.2.19.1De pondere autem uasorum non est necesse loqui: sufficiet igitur ita dici 'lancem' uel 'discum' uel 'pateram': sed adscribenda etiam materia est, utrum argentea an aurea an alia quae sit.
然而,没有必要说明器皿的重量:因此,只需说“平盘”、“圆盘”或“浅盏”即可:但还必须注明材质,是银制、金制还是其他材质。
§47.2.19.2Quod si quis argentum infectum petat, et massam argenteam dicere et pondus debebit ponere.
但如果有人请求未加工的银,他必须既说明是银块,又必须注明重量。
§47.2.19.3Signati argenti numerum debebit complecti, ueluti aureos tot pluresue furto ei abesse.
对于有印记的银,他必须包括数量,例如,由于盗窃,他失去了若干或更多金币。
§47.2.19.4De ueste quaeritur, an color eius dicendus sit.
关于衣物,有人提出疑问,是否应当说明其颜色。
et uerum est colorem eius dici oportere, ut, quemadmodum in uasis dicitur patera aurea, ita et in ueste color dicatur.
确实,应当说明其颜色,正如在器皿中我们说“金浅盏”一样,在衣物中也应当说明颜色。
plane si quis iuret pro certo se colorem dicere non posse, remitti ei huius rei necessitas debet.
显然,如果有人发誓说自己确实无法说出颜色,则应当免除他这一要求的必要性。
§47.2.19.5Qui rem pignori dat eamque subripit, furti actione tenetur.
将物出质并又将其窃取的人,应承担盗窃诉讼的责任。
§47.2.19.6Furtum autem rei pigneratae dominus non tantum tunc facere uidetur, cum possidenti siue tenenti creditori aufert, uerum et si eo tempore abstulerit, quo non possidebat, ut puta si rem pigneratam uendidit: nam et hic furtum eum facere constat, et ita et Iulianus scripsit.
然而,所有主不仅在从占有或持有该物的债权人处夺取该物时,被视为对质物犯下盗窃,而且如果在债权人不占有该物的时间里夺取,也被视为犯下盗窃,例如他卖掉了质物:因为很明显,在这种情况下他也犯下了盗窃,尤里安也是这样写的。