[PAULUS libro quinto ad Sabinum. ] §47.2.15.prCreditoris, cuius pignus subreptum est, non credito tenus interest, sed omnimodo in solidum furti agere potest: sed et pigneraticia actione id quod debitum excedit debitori praestabit.
[保罗,第5卷《附萨宾注》]质物被盗的债权人,其利益不仅限于债权额度,而是可以采用一切方法就全额提起盗窃之诉;但他也应当通过质权诉讼,将超过债权的部分偿付给债务人。
§47.2.15.1Dominus, qui rem subripuit, in qua usus fructus alienus est, furti usufructuario tenetur.
盗窃了存在他人用益物权的物的物主,对该用益物权人承担盗窃责任。
§47.2.15.2Sed eum qui tibi commodauerit, si eam rem subripiat, non teneri furti placuisse Pomponius scripsit, quoniam nihil tua interesset, utpote cum nec commodati tenearis.
但是,蓬波尼乌斯写道,人们已经同意,向你出借物的人如果盗窃了该物,他并不承担盗窃责任,因为既然你甚至不承担使用借贷的责任,你便没有任何利益关系。
ergo si ob aliquas impensas, quas in rem commodatam fecisti, retentionem eius habueris, etiam cum ipso domino, si eam subripiat, habebis furti actionem, quia eo casu quasi pignoris loco ea res fuit.
因此,如果你因为对该出借物所支付的某些费用而对其享有留置权,那么即使是物主本人盗窃该物,你也将对他享有盗窃诉权,因为在这种情况下,该物犹如处于质物的地位。