[ULPIANUS libro uicensimo nono ad Sabinum. ] §47.2.14.10An pater, cuius filio commodata res est, furti actionem habeat, quaeritur.
关于父亲对于其子被出借的物是否享有盗窃诉权,人们提出了疑问。
et Iulianus ait patrem hoc nomine agere non posse, quia custodiam praestare non debeat: sicut, inquit, is qui pro eo, cui commodata res est, fideiussit, non habet furti actionem.
尤里安说,父亲不能以此名义提起诉讼,因为他没有义务承担保管责任。 他说,这就如同为被出借物的人提供担保的人不享有盗窃诉权一样。
neque enim, inquit, is, cuiuscumque intererit rem non perire, habet furti actionem, sed qui ob eam rem tenetur, quod ea res culpa eius perierit: quam sententiam Celsus quoque libro duodecimo digestorum probat.
他说,并非任何对于物不灭失享有利益关系的人都享有盗窃诉权,而是因该物由其过失而灭失从而承担责任的人才享有该诉权。 凯尔苏斯在《学说汇纂》第十二卷中也赞同这一观点。
§47.2.14.11Is qui precario seruum rogauerat subrepto eo potest quaeri an habeat furti actionem.
通过恩惠占有请求奴隶的人,在该奴隶被盗时,是否享有盗窃诉权,这可以被提出疑问。
et cum non est contra eum ciuilis actio (quia simile donato precarium est) ideoque et interdictum necessarium uisum est, non habebit furti actionem.
既然不存在针对他的市民法诉权(因为恩惠占有类似于赠与),且因此占有禁令被认为是必要的,他就不能享有盗窃诉权。
plane post interdictum redditum puto eum etiam culpam praestare et ideo et furti agere posse.
显然,在禁令发出之后,我认为他也应当对过失承担责任,并因此也可以提起盗窃之诉。
§47.2.14.12Quod si conduxerit quis, habebit furti actionem, si modo culpa eius subrepta sit res.
但如果有人租赁了某物,只要该物是因为他的过失而被盗的,他就享有盗窃诉权。
§47.2.14.13Si filius familias subreptus sit, patrem habere furti actionem palam est.
如果家子被盗,显然父亲享有盗窃诉权。
§47.2.14.14Si res commodata est et is cui commodata est decesserit: quamuis hereditati furtum fieri non possit et ideo nec heres eius cui commodata est possit agere, tamen commodator poterit furti agere: idemque et in re pignerata uel in re locata.
如果物被出借,而被出借物的人已经去世:虽然不能对继承财产实施盗窃,因此借用人的继承人也不能提起诉讼,但出借人仍能够提起盗窃之诉。 在质物或租赁物中也是如此。
licet enim hereditati furti actio non adquiratur, tamen alii, cuius interest, adquiritur.
因为尽管继承财产不能取得盗窃诉权,但其他享有利益关系的人却能取得。
§47.2.14.15Non solum autem in re commodata competit ei cui commodata est furti actio, sed etiam in ea, quae ex ea adgnata est, quia et huius custodia ad eum pertinet.
此外,借用人不仅对于被出借的物享有盗窃诉权,而且对于该物所生之物也享有,因为对此物的保管也属于他。
nam et si seruum tibi commodauero, et uestis eius nomine furti ages, quamuis uestem, qua uestitus est, tibi non commodauerim.
因为即使我把一个奴隶出借给你,你也应当以他的衣服的名义提起盗窃之诉,尽管我并没有把穿在他身上的衣服出借给你。
item si iumenta tibi commodauero, quorum sequella erat eculeus, puto competere furti actionem etiam eius nomine, quamuis ipse non sit commodatus.
同样,如果我把使役兽出借给你,其随从是一只仔马,我认为你也享有以该仔马的名义提起盗窃诉权的权利,尽管它本身并没有被出借。
§47.2.14.16Qualis ergo furti actio detur ei, cui res commodata est, quaesitum est.
因此,借用人应该被赋予何种盗窃诉权,人们提出了疑问。
et puto omnibus, quorum periculo res alienae sunt, ueluti commodati, item locati pignorisue accepti, si hae subreptae sint, omnibus furti actiones competere: condictio autem ei demum competit, qui dominium habet.
我认为,对于所有由其承担他人之物风险的人(例如在借用、租赁或接受质押的情况下),如果这些物被盗,所有这些人均享有盗窃诉权;但返还请求权则仅属于享有所有权的人。
§47.2.14.17Si epistula, quam ego tibi misi, intercepta sit, quis furti actionem habeat? et primum quaerendum est, cuius sit epistula, utrum eius qui misit, an eius ad quem missa est? et si quidem dedi seruo eius, statim ipsi quaesita est, cui misi: si uero procuratori, aeque (quia per liberam personam possessio quaeri potest) ipsius facta est, maxime si eius interfuit eam habere.
如果我发给你的信件被拦截,谁享有盗窃诉权? 首先应当问,这封信属于谁,是属于寄信人还是收信人? 如果我确实把信交给了他的奴隶,信的所有权便立即由我寄信给他的那个人取得。 但如果是交给了他的管理人(代理人),同样(因为可以通过自由人取得占有),信便成了他自己的,特别是如果他对于拥有这封信享有利益关系。
quod si ita misi epistulam, ut mihi remittatur, dominium meum manet, quia eius nolui amittere uel transferre dominium.
但如果我寄信时要求将信寄回给我,则我的所有权保留,因为我不希望失去或移转该信的所有权。
quis ergo furti aget? is cuius interfuit eam non subripi, id est ad cuius utilitatem pertinebant ea quae scripta sunt.
那么谁将提起盗窃之诉? 是那些对于信不被盗走享有利益关系的人,即信中所写内容涉及其利益的人。
et ideo quaeri potest, an etiam is, cui data est perferenda, furti agere possit.
因此,人们可以问,被委托送达该信的人是否也可以提起盗窃之诉。
et si custodia eius ad eum pertineat, potest: sed et si interfuit eius epistulam reddere, furti habebit actionem.
如果该信的保管责任属于他,他就可以;但如果他对于送达该信享有利益关系,他同样享有盗窃诉权。
finge eam epistulam fuisse, quae continebat, ut ei quid redderetur fieretue: potest habere furti actionem: uel si custodiam eius rei recepit uel mercedem perferendae accipit.
设想这是一封信,其内容是要求向其退还某物或为其做某事,他可以享有盗窃诉权;或者如果他承担了该物的保管,或者因送达而收取报酬。
et erit in hunc casum similis causa eius et cauponis aut magistri nauis: nam his damus furti actionem, si sint soluendo, quoniam periculum rerum ad eos pertinet.
在这种情况下,他的处境就类似于旅店主人或船长:因为如果他们有偿付能力,我们就会赋予他们盗窃诉权,因为物的风险由他们承担。