[ULPIANUS libro uicensimo nono ad Sabinum. ] §47.2.14.prEum qui emit, si non tradita est ei res, furti actionem non habere, sed adhuc uenditoris esse hanc actionem Celsus scripsit.
[乌尔比安,《萨宾评注》第二十九卷] 凯尔苏斯写道,如果物尚未交付给他,买受人不享有盗窃诉权,而这一诉权仍属于出卖人。
mandare eum plane oportebit emptori furti actionem et condictionem et uindicationem, et si quid ex his actionibus fuerit consecutus, id praestare eum emptori oportebit: quae sententia uera est, et ita et Iulianus.
出卖人显然应当向买受人委任盗窃诉权、返还请求之诉以及所有物返还之诉;如果他从这些诉讼中获得了任何收益,他应当将该收益提供给买受人。 这一观点是正确的,尤里安也持此种看法。
et sane periculum rei ad emptorem pertinet, dummodo custodiam uenditor ante traditionem praestet.
的确,物的风险由买受人承担,只要出卖人在交付前承担保管责任。
§47.2.14.1Adeo autem emptor ante traditionem furti non habet actionem, ut sit quaesitum, an ipse subripiendo rem emptor furti teneatur.
此外,买受人在交付前不享有盗窃诉权,以至于人们甚至提出疑问:如果买受人自己暗中拿走该物,是否会承担盗窃责任。
et Iulianus libro uicensimo tertio digestorum scribit: si emptor rem, cuius custodiam uenditorem praestare oportebat, soluto pretio subripuerit, furti actione non tenetur.
尤里安在《学说汇纂》第二十三卷中写道:如果买受人在支付价金后,暗中拿走了出卖人应当承担保管责任的物,他不承担盗窃诉权的责任。
plane si antequam pecuniam solueret, rem subtraxerit, furti actione teneri, perinde ac si pignus subtraxisset.
显然,如果他在支付价金之前拿走了该物,则应承担盗窃诉权的责任,就如同他拿走了质物一样。
§47.2.14.2Praeterea habent furti actionem coloni, quamuis domini non sint, quia interest eorum.
此外,小作农虽然不是所有权人,但因为与自身利益相关,因而享有盗窃诉权。
§47.2.14.3Is autem, apud quem res deposita est, uideamus, an habeat furti actionem.
至于受托保管物的人,让我们看看他是否享有盗窃诉权。
et cum dolum dumtaxat praestet, merito placet non habere eum furti actionem: quid enim eius interest, si dolo careat? quod si dolo fecit, iam quidem periculum ipsius est, sed non debet ex dolo suo furti quaerere actionem.
既然他仅对故意承担责任,那么合理的主张是他不享有盗窃诉权:因为如果他没有故意,这与他又有何利益关系? 但如果他是因故意而为之,虽然此时风险已归于他自身,但他不应当因自己的故意而获得盗窃诉权。
§47.2.14.4Iulianus quoque libro uicensimo secundo digestorum scribit: quia in omnium furum persona constitutum est, ne eius rei nomine furti agere possint, cuius ipsi fures sunt, non habebit furti actionem is, apud quem res deposita est, quamuis periculo eius esse res coeperit qui eam contrectauit.
尤里安在《学说汇纂》第二十二卷中也写道:因为对于所有的窃贼都已确定,他们不得对自己作为窃贼的物提起盗窃之诉,因此,即使该物已开始由非法接触者的风险承担,受托保管物的人也不享有盗窃诉权。
§47.2.14.5Papinianus tractat, si duos seruos ob decem aureos pignori acceperim et alter subripiatur, cum alter quoque, qui sit retentus, non minoris decem ualeret: utrum usque ad quinque tantum habeam furti actionem, quia in alio habeo saluos quinque? an uero, quia mori potest, dici debeat in decem fore actionem, etiamsi magni pretii sit is qui retinetur? et ita putat: non enim respicere debemus pignus, quod subreptum non est, sed id quod subtractum est.
帕皮尼安探讨了以下情况:如果我为十个金币而接受了两个奴隶作为质权,其中一个被盗,而保留下来的另一个的价值也并不低于十个金币:我是仅在五个金币的范围内享有盗窃诉权(因为在另一个奴隶身上我已经安全地保有五个金币)? 还是说,因为保留下来的那个人可能会死,所以即使保留下来的人价值很高,也应该认定诉权在十个金币的范围内? 他赞同后一种看法:因为我们不应当去看那未被盗走的质物,而应当去看那被夺走的质物。
§47.2.14.6Idem scribit, si, cum mihi decem deberentur, seruus pignori datus subtractus sit, si actione furti consecutus fuero decem, non competere mihi furti actionem, si iterum subripiatur, quia desiit mea interesse, cum semel sim consecutus.
该作者写道:如果有人欠我十个金币,作为质物给付的奴隶被夺走,若我已经通过盗窃诉权获得了十个金币,即使他再次被盗,我也不再享有盗窃诉权,因为一旦我获得该数额,我的利益关系便不复存在。
hoc ita, si sine culpa mea subripiatur: nam si culpa mea, quia interest eo quod teneor pigneraticia actione, agere potero.
这种情况是在非因我的过失而被盗时发生;因为如果是由于我的过失,由于我在因质权之诉而承担责任这一事上享有利益,我将能够提起诉讼。
quod si culpa abest, sine dubio domino competere actio uidetur, quae creditori non competit.
但如果不存在过失,毫无疑问,不属于债权人的诉权应当被视为属于所有权人。
quam sententiam Pomponius quoque libro decimo ad Sabinum probat.
蓬波尼乌斯在《萨宾评注》第十卷中也赞同这一观点。
§47.2.14.7Idem dicunt, et si duo serui subrepti sint simul, competere utriusque nomine furti actionem creditori, sed non in totum, sed pro qua parte, in singulos diuiso eo quod ei debetur, eius interest: separatim autem duobus subreptis, si unius nomine solidum consecutus sit, alterius nihil consequetur.
他们还说,即使两个奴隶同时被盗,债权人也享有针对这两个奴隶的盗窃诉权,但不是全部,而是按照向其所负的债务平分给各个奴隶之后,其所享有的利益关系的比例。 另外,如果两个奴隶被分开盗走,若他已在其中一个奴隶的名义下获得了全部数额,那么在另一个奴隶的名义下他将一无所得。
§47.2.14.8Item Pomponius libro decimo ex Sabino scripsit, si is cui commodaui dolo fecerit circa rem commodatam, agere eum furti non posse.
同样,蓬波尼乌斯在《萨宾评注》第十卷中写道,如果我向其出借物品的人对借用物行使故意欺诈,他便不能提起盗窃诉权。
§47.2.14.9Idem Pomponius probat et in eo, qui rem mandato alicuius accepit perferendam.
蓬波尼乌斯对于因他人的委托而接受并应当运送该物的人,也赞同相同的看法。