Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §47.10.7.pr-47.10.7.8

侵害之诉的诉因明确与重大侵害的认定

第 8006 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安讨论了在侵害之诉中明确说明所受侵害行为的必要性,以及亲属间或针对保护人提起此类诉讼的限制,并结合拉贝奥等人的观点阐述了认定“残酷侵害”的标准。

[ULPIANUS libro quinquagensimo septimo ad edictum. ] §47.10.7.prPraetor edixit: 'qui agit iniuriarum, certum dicat, quid iniuriae factum sit': quia qui famosam actionem intendit, non debet uagari cum discrimine alienae existimationis, sed designare et certum specialiter dicere, quam se iniuriam passum contendit.
[乌尔比安:《告示注解》第五十七卷] 大法官告示道:“提起侵害之诉者,应明确指出做出了何种侵害行为。 ”因为提起带有名誉污点之诉的人,不应冒着他人声誉受损的危险而含糊其辞,而应当明确指出并具体说明他主张自己遭受了何种侵害。
§47.10.7.1Si dicatur homo iniuria occisus, numquid non debeat permittere praetor priuato iudicio legi Corneliae praeiudicari? idemque et si ita quis agere uelit 'quod tu uenenum dedisti hominis occidendi causa'? rectius igitur fecerit, si huiusmodi actionem non dederit.
如果据称有人被不法杀害,大法官难道不应该不允许通过民事审判对《科尔内利乌斯法》造成预先断定吗? 如果有人想这样提起诉讼:“因你为了杀人而投毒”,情况也是一样。 因此,如果他不给予此类诉讼,他将行事更为妥当。
adquin solemus dicere, ex quibus causis publica sunt iudicia, ex his causis non esse nos prohibendos, quo minus et priuato agamus.
然而,我们通常会说,对于那些提起刑事审判的事由,我们不应被禁止同时提起民事诉讼。
est hoc uerum, sed ubi non principaliter de ea re agitur, quae habet publicam exsecutionem.
这是正确的,但仅限于并非主要针对那些属于刑事追诉对象的事物提起诉讼的情况。
quid ergo de lege Aquilia dicimus? nam et ea actio principaliter hoc continet, hominem occisum non principaliter: nam ibi principaliter de damno agitur, quod domino datum est, at in actione iniuriarum de ipsa caede uel ueneno ut uindicetur, non ut damnum sarciatur.
那么关于《阿奎利亚法》我们该怎么说呢? 因为该诉讼主要包含此项,而非主要包含人的被杀。 因为在前者中,主要争论的是给所有者带来的损失;而在侵害之诉中,则是为了惩罚杀害或投毒行为本身,而不是为了弥补损失。
quid ergo, si quis idcirco uelit iniuriarum agere, quod gladio caput eius percussum est? Labeo ait non esse prohibendum: neque enim utique hoc, inquit, intenditur, quod publicam habet animaduersionem.
那么,如果有人因其头部被剑击打而想提起侵害之诉,情况会怎样? 拉贝奥认为不应禁止,因为他说,这种诉讼绝非旨在追求属于刑事处罚范围的事物。
quod uerum non est: cui enim dubium est etiam hunc dici posse Cornelia conueniri?
但这并不正确:因为谁能怀疑,此人也同样可以说能根据《科尔内利乌斯法》被起诉呢?
§47.10.7.2Praeterea illo spectat dici certum de iniuria, quam passus quis sit, ut ex qualitate iniuriae sciamus, an in patronum liberto reddendum sit iniuriarum iudicium.
此外,要求明确说明所遭受的侵害,其目的还在于:使我们能够根据侵害的性质来判断,是否应当向被释自由人授予针对其保护人的侵害之诉。
etenim meminisse oportebit liberto aduersus patronum non quidem semper, uerum interdum iniuriarum dari iudicium, si atrox sit iniuria quam passus sit, puta, si seruilis.
因为必须记住,并非在所有情况下,而只是在某些情况下,当被释自由人遭受的侵害是残酷的时,例如像对待奴隶那样的情况,才会向其授予针对保护人的侵害之诉。
ceterum leuem cohercitionem utique patrono aduersus libertum dabimus nec patietur eum praetor querentem, quasi iniuriam passus sit, nisi atrocitas eum mouerit: nec enim ferre praetor debet heri seruum, hodie liberum conquerentem, quod dominus ei conuicium dixerit uel quod leuiter pulsauerit uel emendauerit.
至于轻微的惩戒,我们当然会允许保护人对被释自由人行使,且除非侵害的残酷程度打动了大法官,否则大法官不会容忍他像遭受了侵害一样进行申诉。 因为大法官不应当容忍一个昨日为奴、今日自由的人申诉其主人对他进行了辱骂、或轻微殴打、或管教。
sed si flagris, si uerberibus, si uulnerauit non mediocriter: aequissimum erit praetorem ei subuenire.
但如果是用鞭笞、用棒打,或者造成了不轻的伤:那么大法官对其予以救济将是极其公正的。
§47.10.7.3Sed et si quis ex liberis, qui non sunt in potestate, cum parente uelit experiri, non temere iniuriarum actio danda est, nisi atrocitas suaserit.
同样,如果不在家父权管辖下的子女中有人想对父母提起诉讼,除非侵害的严重性促使如此,否则不应轻易给予侵害之诉。
certe his, qui sunt in potestate, prorsus nec competit, etiamsi atrox fuerit.
当然,对于处于家父权管辖下的人,即使侵害极其严重,也绝对不享有此诉权。
§47.10.7.4Quod autem praetor ait 'quid iniuriae factum sit, certum dicat', quemadmodum accipiendum sit? certum eum dicere Labeo ait, qui dicat nomen iniuriae, neque sub alternatione, puta illud aut illud, sed illam iniuriam se passum.
那么,对于大法官所说的“应当明确指出做出了何种侵害行为”,应当如何理解呢? 拉贝奥认为,所谓“明确指出”,是指指出侵害的名称,而且不是采用选择性的形式(例如“这个或那个”),而是指出自己遭受了“那个特定的”侵害。
§47.10.7.5Si mihi plures iniurias feceris, puta turba et coetu facto domum alicuius introeas et hoc facto efficiatur, et simul et conuicium patiar et uerberer: an possim separatim tecum experiri de singulis iniuriis, quaeritur.
如果你对我犯下了多项侵害行为——例如,纠集人群和聚会闯入某人的住宅,并且由于这一行为,我同时遭受了辱骂和殴打:问,我是否可以就每项侵害行为分别与你诉讼?
et Marcellus secundum Neratii sententiam hoc probat cogendum iniurias, quas simul passus est, coniungere.
马尔切路斯根据内拉提乌斯的观点赞同这一点:应当强令其合并在同一时间遭受的各项侵害行为。
§47.10.7.6Posse hodie de omni iniuria, sed et de atroci ciuiliter agi imperator noster rescripsit.
我们的皇帝在敕答中写道,如今可以就任何侵害、包括残酷的侵害提起民事诉讼。
§47.10.7.7Atrocem iniuriam quasi contumeliosiorem et maiorem accipimus.
我们将残酷的侵害理解为更为侮辱性且更为重大的侵害。
§47.10.7.8Atrocem autem iniuriam aut persona aut tempore aut re ipsa fieri Labeo ait.
拉贝奥认为,侵害之所以成为残酷的,或是由于人,或是由于时间,或是由于事物本身。
persona atrocior iniuria fit, ut cum magistratui, cum parenti patrono fiat.
归于人的残酷侵害,如针对政务官、父母或保护人所实施的侵害。
tempore, si ludis et in conspectu: nam praetoris in conspectu an in solitudine iniuria facta sit, multum interesse ait, quia atrocior est, quae in conspectu fiat.
归于时间的,如在节日竞技期间且在众目睽睽之下:因为他说,侵害是在大法官面前还是在僻静处发生,有很大的区别,因为在众人瞩目之下发生的侵害更为残酷。
re atrocem iniuriam haberi Labeo ait, ut puta si uulnus illatum uel os alicui percussum.
拉贝奥认为,归于事物本身而被视为残酷侵害的,例如造成了伤口或打碎了某人的脸。

词汇与语法注释

  1. §47.10.7.1legi Corneliae praeiudicari — 动词 `praeiudicare` 支配与格。此处被动不定式 `praeiudicari` 以无人称形式与与格 `legi Corneliae`(科尔内利乌斯法)连用,意为“(通过民事审判)对科尔内利乌斯法产生预先断定”。
  2. §47.10.7.1nam et ea actio principaliter hoc continet, hominem occisum non principaliter: — `hoc` 预指了下一句中解释的 `damnum`(损害)。`hominem occisum` 作为一个带有过去分词的宾格名词短语(或省略了 `esse` 的宾格与不定式结构),充当 `continet` 的直接宾语,意为“人的被杀”。
  3. §47.10.7.2illo spectat dici certum de iniuria — 副词 `illo`(向彼处、朝那个方向)预指了后文的 `ut` 从句(“为了使我们能够判断……”),表明该要求在法律层面上还指向另一个特定的目的。
  4. §47.10.7.8os alicui percussum — 虽然 `os` 可以指“骨头” (`os, ossis`),但由于它与动词 `percutere`(击打)连用,在此应理解为“脸”或“嘴” (`os, oris`),即指“某人的脸被打”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §47.10.7.pr-47.10.7.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:47.10.7.pr-47.10.7.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。