[PAULUS libro quinquagensimo quinto ad edictum. ] §47.10.18.prEum, qui nocentem infamauit, non esse bonum aequum ob eam rem condemnari: peccata enim nocentium nota esse et oportere et expedire.
使一个败露有罪之人者因此事而被判有罪,是不善且不公平的;因为让有罪之人的罪行被知晓,既是应当的,也是有益的。
§47.10.18.1Si seruus seruo fecerit iniuriam, perinde agendum, quasi si domino fecisset.
如果奴隶对另一奴隶实施了侵害,应当如同他对主人实施了侵害一样进行诉讼。
§47.10.18.2Si nupta filia familiae iniuriam acceperit et uir et pater iniuriarum agant, Pomponius recte putat tanti patri condemnandum esse reum, quanti condemnetur, si ea uidua esset, uiro tanti, quanti condemnaretur, si ea in nullius potestate esset, quod sua cuiusque iniuria propriam aestimationem haberet.
如果已婚的家女遭受侵害,且丈夫和父亲都提起侵害之诉,蓬波尼乌斯正确地认为,被告对父亲应当被判处如同她身为寡妇时所应判处的数额,对丈夫应当被判处如同她不在任何人的权力之下时所应判处的数额,因为每个人自己所受的侵害都有其特有的估价。
et ideo si nupta in nullius potestate sit, non ideo minus eam iniuriarum agere posse, quod et uir suo nomine agat.
因此,如果已婚妇女不在任何人的权力之下,她并不因为丈夫也以自己的名义提起诉讼,而较少能够提起侵害之诉。
§47.10.18.3Si iniuria mihi fiat ab eo, cui sim ignotus, aut si quis putet me Lucium Titium esse, cum sim Gaius Seius: praeualet, quod principale est, iniuriam eum mihi facere uelle: nam certus ego sum, licet ille putet me alium esse quam sum, et ideo iniuriarum habeo.
如果一个不认识我的人对我实施了侵害,或者有人在我是盖尤斯·塞尤斯时却以为我是路基乌斯·提提乌斯:最主要的一点占了上风,即他想要对我实施侵害;因为我是确定的,尽管他以为我是另一个非我之人,因此我享有侵害之诉。
§47.10.18.4At cum aliquis filium familias patrem familias putat, non potest uideri iniuriam patri facere, non magis quam uiro, si mulierem uiduam esse credat, quia neque in personam eorum confertur iniuria nec transferri personae putationem ex persona filiorum ad eos potest, cum affectus iniuriam facientis in hunc tamquam in patrem familias consistat.
但是,当有人把处于权力之下的儿子误认为是家父时,不能认为他对父亲实施了侵害,正如如果他相信一个妇女是寡妇,就不能认为他对丈夫实施了侵害一样。 因为侵害既非针对他们的人身,也不能将人身的认定从儿子的身分移转到他们身上,因为实施侵害者的意图在于该人身,就如同该人身是家父一样。
§47.10.18.5Quod si scisset filium familias esse, tamen, si nescisset, cuius filius esset, dicerem, inquit, patrem suo nomine iniuriarum agere posse: nec minus uirum, si ille nuptam esse sciret: nam qui haec non ignorat, cuicumque patri, cuicumque marito per filium, per uxorem uult facere iniuriam.
但是,如果他知道他是处于权力之下的儿子,然而却不知道他是谁的儿子,“我会说,”他说,“父亲可以以自己的名义提起侵害之诉”;如果他知道她是已婚妇女,对丈夫也同样如此;因为凡非不知这些情况的人,都意图通过儿子或妻子,向任何父亲或任何丈夫实施侵害。