[ULPIANUS libro quinquagensimo septimo ad edictum. ] §47.10.17.12Plane si praesens agere nolit, uel quia differt uel quia remittit atque donat iniuriam, magis est, ut filio actio non detur: nam et cum abest, idcirco datur filio actio, quia uerisimile est patrem, si praesens fuisset, acturum fuisse.
显然,如果当场在座的父亲不愿提起诉讼,无论是由于他推迟诉讼,还是由于他宽免并原谅了该侵害,更为合理的做法是不应当把诉讼给予儿子;因为即使在父亲不在场时,之所以把诉讼给予儿子,也是因为有理由相信,如果父亲在场,他本来是会提起诉讼的。
§47.10.17.13Interdum tamen putamus et si pater remittat, iniuriarum actionem filio dandam, ut puta si patris persona uilis abiectaque sit, filii honesta: neque enim debet pater uilissimus filii sui contumeliam ad suam uilitatem metiri.
然而,我们有时认为,即使父亲宽免了该侵害,也应当将侵害之诉给予儿子,例如父亲的身分卑微且下贱,而儿子的身分高贵;因为一个极度卑微的父亲不应当以自己的卑微来衡量其儿子所受到的侮辱。
ponamus esse eum patrem, cui iure meritoque curator a praetore constitueretur.
让我们假设他是这样一个父亲,政务官依法且理所当然地会为其指定保佐人。
§47.10.17.14Sed si pater lite contestata coeperit abesse uel etiam neclegere executionem pater uilis, dicendum est causa cognita translationem filio competere.
但是,如果在诉讼成立后,该卑微的父亲开始缺席,或者甚至开始怠于追诉,则应当认为,在调查案情后,诉讼的移转归于儿子。
idem et si emancipatus filius esse proponatur.
如果假设该儿子是已被解放的儿子,也同样适用此规则。
§47.10.17.15Procuratorem patris praetulit praetor ipsis personis, quae iniuriam passae sunt.
政务官将父亲的管理人置于遭受侵害的当事人本人之前。
si tamen procurator aut neglegat aut colludat aut non sufficiat adversus personas, quae iniuriam fecerunt, ipsi potius, qui passus est iniuriam, actio iniuriarum competit.
然而,如果管理人怠忽职守、串通勾结,或者在面对实施侵害的人时力有不逮,则侵害之诉更应当属于遭受侵害的当事人本人。
§47.10.17.16Procuratorem autem accipere debemus non utique eum, cui specialiter mandata est procuratio actionis iniuriarum, uerum sufficit eum esse, cui omnium rerum administratio mandata est.
此外,我们不应当仅将会任范围特别限定于被特别授予提起侵害之诉代理权的人视为管理人,只要是被授予管理全部事务之权的人就足够了。
§47.10.17.17Quod autem ait praetor causa cognita ipsi, qui iniuriam accepisse dicetur, iudicium permitti, ita accipiendum est, ut in cognitione causae hoc uersetur, quam longe pater absit et quando superuenturus, et numquid is, qui iniuriarum uult actionem mouere, segnitior uel inutilis admodum, qui non sufficiat ad rei cuius administrationem ac per hoc nec ad actionem.
此外,政务官所说的“在调查案情后,向声称受到侵害的当事人本人准予诉讼”,应当这样理解:案情调查应当围绕以下事项进行,即父亲缺席有多远、何时将会回来,以及想要提起侵害之诉的人是否过于怠惰或十分无能,以至于无法胜任任何事务的管理,从而也无法胜任提起诉讼。
§47.10.17.18Quod deinde ait 'qui iniuriam accepit', interdum ita accipiendum est, ut patri eius competat actio.
其次,他所说的“受到侵害的人”,有时应当理解为:诉讼应当属于他的父亲。
ut puta nepoti facta iniuria est, pater praesens est, auus abest: scribit Iulianus patri potius dandam iniuriarum actionem quam ipsi nepoti: ad cuius, inquit, officium pertinet etiam uiuente auo filium suum in omnibus tueri.
例如,孙子遭受了侵害,他的父亲在场,而祖父不在场;朱里亚努斯写道,侵害之诉应当给予其父亲,而非孙子本人;因为他说,即使在祖父在世时,在一切事务上保护自己的儿子也是父亲的职责所在。
§47.10.17.19Idem Iulianus scribit filium non tantum ipsum agere debere, uerum procuratorem dare posse: alioquin, inquit, nisi ei permiserimus procuratorem dare, futurum est, ut, si ualetudine impediatur neque sit qui iniuriarum actionem exquatur, impediatur actio.
同一朱里亚努斯写道,儿子不仅应当自己提起诉讼,而且可以指定代理人;否则,他说,除非我们允许他指定代理人,否则将会出现这样的情况:如果他因健康原因受到阻碍,且无人追诉该侵害之诉,则诉讼将无法进行。
§47.10.17.20Idem ait, et si nepoti facta sit iniuria et nemo sit, qui aui nomine agat, permittendum esse patri experiri, et is procuratorem dabit.
同一学者说,如果孙子遭受了侵害,且无人以祖父的名义提起诉讼,则应当允许其父亲提起诉讼,而父亲将指定代理人;因为凡是以自己名义享有诉权的人,都拥有指定代理人的权力。
omnibus enim, qui suo nomine actionem habent, procuratoris dandi esse potestatem: intellegi autem filium, inquit, familias suo nomine agere, cum patre cessante praetor ei agere permittat.
而且他说,在父亲怠于起诉时,若政务官允许其提起诉讼,则应当理解为处于权力之下的儿子是以自己的名义提起诉讼。
§47.10.17.21Si filius familias iniuriarum egerit, patri actio non competit.
如果处于权力之下的儿子已经提起了侵害之诉,则诉讼不属于父亲。
§47.10.17.22Idem ait filio familias iniuriarum nomine actionem dari, quotiens nemo est, qui patris nomine experiatur, et hoc casu quasi patrem familiae constitui.
同一学者说,只要没有人以父亲的名义提起诉讼,就可以侵害的名义给予处于权力之下的儿子诉权,而且在这种情况下,他仿佛被确立为家父。
quare siue emancipatus sit siue ex parte heres scriptus fuerit uel etiam exheredatus siue paterna hereditate abstinuerit, executionem litis ei dandam: esse enim perabsurdum, quem praetor manente patria potestate ad actionem admittendum probauerit, ei patri familias ultionem iniuriarum suarum eripi et transferri ad patrem, qui eum, quantum in ipso est, omiserit, aut, quod est indignius, ad heredes patris, ad quos non pertinere iniuriam filio familias factam procul dubio est.
因此,无论他是已被解放,还是被指定为部分继承人,或者甚至被剥夺继承权,抑或放弃了父亲的遗产,诉讼的追诉权都应当给予他;因为,对于一个在父权存续期间政务官已准许其提起诉讼的人,当他成为家父时,却被剥夺其对自己所受侵害的报复权,并将该权利移转给那个尽其所能遗弃了他的父亲,或者更不公道地,移转给父亲的继承人们(而毫无疑问,对处于权力之下的儿子所施加的侵害与这些继承人们毫无关系),这是极其荒谬的。