Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §47.10.17.pr-47.10.17.11

涉及奴隶侵害及受害的侵害之诉具体适用

第 8018 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安论述了在奴隶实施或遭受侵害时,侵害之诉(iniuriarum actio)的适用,具体分析了共同共有、主人命令、第三方鞭笞以及家子父亲不在场或精神失常等多种具体情形下的法律救济。

[ULPIANUS libro quinquagensimo septimo ad edictum. ] §47.10.17.prSed si unius permissu id fecero, si quidem solius eius esse putaui, nulli competit iniuriarum actio.
[乌尔比安,告示注解第五十七卷] 但是,如果我在得到某一个人的许可下实施了该行为,并且我确实认为该奴隶仅属于他一人,则任何人都不享有侵害之诉。
plane si scii plurium, ei quidem, qui permisit, non competit iniuriarum actio, ceteris competit.
显然,如果我知道他属于多人,则给予许可的人不享有侵害之诉,而其他人享有。
§47.10.17.1Si iussu tutoris aut procuratoris uel curatoris quaestio habita sit, consequens erit dicere cessare iniuriarum actionem.
如果是根据监护人、管理人或保佐人的命令进行审讯,其逻辑结论应当是:侵害之诉不予适用。
§47.10.17.2Seruus meus opera uel querella tua flagellis caesus est a magistratu nostro.
我的奴隶因你的唆使或控告而被我们的长官鞭笞。
Mela putat dandam mihi iniuriarum aduersus te, in quantum ob eam rem aequum iudici uidebitur, et si seruus decesserit, dominum eius agere posse Labeo ait, quia de damno, quod per iniuriam factum est, agatur.
梅拉认为应当针对你给予我侵害之诉,其数额以裁判官因该事件认为公平的为限;拉贝奥认为,即使奴隶死亡,其主人仍可提起诉讼,因为该诉讼是就因不法行为造成的损失而提起的。
et ita Trebatio placuit.
特雷巴蒂乌斯也赞同此观点。
§47.10.17.3Quaedam iniuriae a liberis hominibus factae leues (non nullius momenti) uidentur, enimuero a seruis graues sunt: crescit enim contumelia ex persona eius qui contumeliam fecit.
自由人所犯的某些侵害行为看似轻微(虽然并非毫无影响),但由奴隶所犯的则很严重,因为侮辱的严重程度因侵害人的身份而增加。
§47.10.17.4Cum seruus iniuriam facit, maleficium eum admittere palam est: merito igitur sicuti ex ceteris delictis, ita et ex hoc iniuriarum noxalis actio datur.
当奴隶实施侵害行为时,显而易见他犯下了不法行为。 因此,正如对其他侵权行为一样,对此侵害行为给予加害之诉是理所当然的。
sed in arbitrio domini est, an uelit eum uerberandum exhibere, ut ita satisfiat ei qui iniuriam passus est: neque erit necesse domino utique eum uerberandum praestare, sed dabitur ei facultas praestare ei seruum uerberandum aut, si de eo uerberibus satis non fiat, noxae dedendum uel litis aestimationem sufferendam.
但是,主人是否愿意交出奴隶接受鞭笞,以使受侵害人得到满足,这取决于主人的裁量。 而且,主人不一定必须提供奴隶接受鞭笞,而是他将拥有选择权:提供奴隶接受鞭笞,或者(如果鞭笞不能提供足够的满足)交出奴隶以抵罪,或者承担诉讼评估额的赔偿。
§47.10.17.5Ait praetor 'arbitratu iudicis': utique quasi uiri boni, ut ille modum uerberum imponat.
行省长官说“依裁判官的裁定”:这当然是指如同一个诚实善良之人的裁定,以便由他来限定鞭笞的程度。
§47.10.17.6Si ante iudicem dominus uerberandum seruum exhibuerit, ut satis uerberibus ei fieret, et erit factum arbitratu alicuius, postea actor agere iniuriarum perseuerat, non est audiendus: qui enim accepit satisfactionem, iniuriam suam remisit.
如果主人在裁判官面前交出奴隶接受鞭笞,以使原告通过鞭笞获得满足,且这是根据某人的裁定实施的,此后原告若仍坚持提起侵害之诉,则不应予以准许。 因为接受了满足的人,即已免除了其受到的侵害。
nam et si nuda uoluntate iniuriam remisit, indubitate dicendum est extingui iniuriarum actionem non minus, quam si tempore abolita fuerit iniuria.
因为,即使仅凭单纯的意思表示免除了侵害,也毫无疑问地应当认为,侵害之诉同样归于消灭,犹如侵害因时间的流逝而消灭一样。
§47.10.17.7Si iussu domini seruus iniuriam fecerit, utique dominus conueniri poterit etiam suo nomine.
如果奴隶是在主人的命令下实施了侵害行为,主人当然也可以以自己的名义被起诉。
sed si proponatur seruus manumissus, placet Labeoni dandam in eum actionem, quia et noxa caput sequitur nec in omnia seruus domino parere debet: ceterum et si occiderit iussu domini, Cornelia eum eximemus.
但如果假设奴隶已被解放,拉贝奥认为应当针对他提起诉讼,因为加害责任随人,且奴隶不应在所有事情上都服从主人。 此外,即使他是根据主人的命令杀人,我们也将根据《科尔内利乌斯法》将其排除在免责之外。
§47.10.17.8Plane si defendendi domini gratia aliquid fecerit, rationem ei constare apparet, inque eam rem adversus agentem exceptio obicienda erit.
显然,如果他是为了防卫主人而做了某些事,那么他显然有正当理由,并且在诉讼中必须针对原告提出以此为由的抗辩。
§47.10.17.9Si seruus, in quo usus fructus meus est, iniuriam mihi fecerit, adversus dominum noxali iudicio experiri potero: neque debeo deterioris condicionis ob hoc esse, quod usum fructum in eo habeo, quam si non haberem.
如果对我享有益物权的奴隶对我实施了侵害行为,我可以针对其主人提起加害之诉;我绝不应当因为我对该奴隶享有益物权,而处于比不享有益物权时更不利的境地。
aliter atque si seruus communis esset: tunc enim non daremus socio actionem, eapropter quia et ipse iniuriarum actione tenetur.
这与奴隶为共有的情况不同:因为在这种情况下,我们不会给共有合伙人提起诉讼的权利,因为他自己也因侵害之诉而承担责任。
§47.10.17.10Ait praetor: 'Si ei, qui in alterius potestate erit, iniuria facta esse dicetur et neque is, cuius in potestate est, praesens erit neque procurator quisquam existat, qui eo nomine agat: causa cognita ipsi, qui iniuriam accepisse dicetur, iudicium dabo'.
行省长官说:“如果有人声称,对处于他人权力之下的人实施了侵害行为,且拥有其权力的人不在场,也没有任何管理人代其提起诉讼:在调查案情后,我将把该诉讼给予声称受到侵害的当事人本人。
§47.10.17.11Filio familias iniuriam passo, si praesens sit pater, agere tamen non possit propter furorem uel quem alium casum dementiae, puto competere iniuriarum actionem: nam et hic pater eius absentis loco est.
” 在处于权力之下的儿子遭受侵害时,如果父亲在场,但因疯癫或其他精神失常情况而无法提起诉讼,我认为该儿子享有侵害之诉;因为在此情况下,他的父亲也处于缺席者的地位。

词汇与语法注释

  1. §47.10.17.prscii plurium — scii 是 scivi(知道)的缩略形式。在属格 plurium 之后省略了指代奴隶的代词/名词以及构成对格加不定式结构的不定式 esse,意为“如果我知道[该奴隶]属于多个人”。
  2. §47.10.17.2dandam mihi iniuriarum — dandam 之后省略了动词 esse 和名词 actionem(诉权)。iniuriarum 是属格复数,为 iniuriarum actio(侵害之诉)的一部分。整句构成了依赖于主句动词 putat(认为)的对格加不定式结构。
  3. §47.10.17.7Cornelia eum eximemus — Cornelia 是夺格阴性单数形容词,修饰省略的名词 lege(意为“根据科尔内利乌斯法”)。动词 eximere(免除/排除)在这里的意思是,将他从基于服从主人命令而获得的免责中“排除”(即仍将予以惩罚/起诉)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §47.10.17.pr-47.10.17.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:47.10.17.pr-47.10.17.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。