[PAULUS libro tertio decimo ad Plautium. ] §47.10.14.prSane si maris proprium ius ad aliquem pertineat, uti possidetis interdictum ei competit, si prohibeatur ius suum exercere, quoniam ad priuatam iam causam pertinet, non ad publicam haec res, utpote cum de iure fruendo agatur, quod ex priuata causa contingat, non ex publica.
[保罗:《普劳提乌斯注解》第十三卷] 确实,如果关于海洋的专属权利属于某人,那么在他被阻止行使其权利时,他有资格获得“占有保持”(uti possidetis)禁令,因为此时该事项属于私法事由,而非公法事由,既然这涉及的是关于享受的权利,而该权利源于私法事由,而非公法事由。
ad priuatas enim causas accommodata interdicta sunt, non ad publicas.
因为禁令是适用于私法事由,而非公法事由的。