Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §47.10.13.pr-47.10.13.7

侵害之诉的继承性与正当权利行使

第 8012 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安论述了侵害之诉的继承性、行使权利或履行公职行为的非侵害性,以及在海滩等共有场所阻碍捕鱼时侵害之诉的适用情况。

[ULPIANUS libro quinquagensimo septimo ad edictum. ] §47.10.13.prIniuriarum actio neque heredi neque in heredem datur.
[乌尔比安:《告示注解》第五十七卷] 侵害之诉既不给予继承人,也不针对继承人提起。
idem est et si in seruum meum iniuria facta sit: nam nec hic heredi meo iniuriarum actio datur.
若侵害是针对我的奴隶实施的,情况亦同:因为在此情况下,亦不向我的继承人给予侵害之诉。
semel autem lite contestata hanc actionem etiam ad successores pertinere.
但一旦诉讼系属,此诉讼亦归于继承人。
§47.10.13.1Is, qui iure publico utitur, non uidetur iniuriae faciendae causa hoc facere: iuris enim executio non habet iniuriam.
行使公法之人,不被视为出于实施侵害的目的而为之:因为权利的执行不包含侵害。
§47.10.13.2Si quis, quod decreto praetoris non obtemperauit, ductus sit, non est in ea causa, ut agat iniuriarum, propter praetoris praeceptum.
若有人因未服从裁判官的决定而被带走,由于裁判官的命令,他并不处于可以提起侵害之诉的境地。
§47.10.13.3Si quis per iniuriam ad tribunal alicuius me interpellauerit uexandi mei causa, potero iniuriarum experiri.
若有人为了烦扰我,而不法地将我传唤至某人的法庭,我将能够提起侵害之诉。
§47.10.13.4Si quis de honoribus decernendis alicuius passus non sit decerni ut puta imaginem alicui uel quid aliud tale: an iniuriarum teneatur? et ait Labeo non teneri, quamuis hoc contumeliae causa faciet: etenim multum interest, inquit, contumeliae causa quid fiat an uero fieri quid in honorem alicuius quis non patiatur.
若有人不允许就向某人授予荣誉做出决议,例如,为某人立像或其他类似的事情,他是否承担侵害责任? 拉贝奥认为不承担责任,即使他是出于侮辱的目的而这样做;因为他说:“出于侮辱的目的而实施某事,与不容许为某人的荣誉而实施某事,这两者之间有很大区别。
§47.10.13.5Idem Labeo scribit, si, cum alium contingeret legatio, alii hoc onus duumuir indixerit, non posse agi iniuriarum ob laborem iniunctum: aliud enim esse laborem iniungere, aliud iniuriam facere.
” 同一的拉贝奥写道,如果使节任务本应归于他人,而双人官却将此负担强加于另一个人,则不能因被施加的劳役而提起侵害之诉:因为强加劳役是一回事,实施侵害是另一回事。
idem ergo erit probandum et in ceteris muneribus atque honoribus, quae per iniuriam iniunguntur.
因此,在不法强加的其他公职和荣誉中,也必须承认同样的道理。
ergo si quis per iniuriam sententiam dixerit, idem erit probandum.
因此,如果有人因不法而发表判决意见,亦须承认同样的道理。
§47.10.13.6Quae iure potestatis a magistratu fiunt, ad iniuriarum actionem non pertinent.
执政官凭借其权力所实施的行为,不属于侵害之诉的范围。
§47.10.13.7Si quis me prohibeat in mari piscari uel euerriculum (quod Graece σαγήνη dicitur) ducere, an iniuriarum iudicio possim eum conuenire? sunt qui putent iniuriarum me posse agere: et ita Pomponius.
如果有人阻止我在海里捕鱼或拉网(希腊语称为σαγήνη),我是否可以通过侵害之诉起诉他? 有人认为我可以提起侵害之诉,蓬波尼乌斯亦持此见。
et plerique esse huic similem eum, qui in publicum lauare uel in cauea publica sedere uel in quo alio loco agere sedere conuersari non patiatur, aut si quis re mea uti me non permittat: nam et hic iniuriarum conueniri potest.
且多数人认为,这与不容许他人在公共场所沐浴、在公共看台就座、或在其他任何地方活动、就座、交往之人相似,亦与不允许我使用自己财产之人相似:因为在此情况下亦可因侵害而被诉。
conductori autem ueteres interdictum dederunt, si forte publice hoc conduxit: nam uis ei prohibenda est, quo minus conductione sua fruatur.
然而,古人给了承租人一项禁令(如果他恰好是向国家承租了此物):因为必须阻止暴力,以免他无法享受其承租物。
si quem tamen ante aedes meas uel ante praetorium meum piscari prohibeam, quid dicendum est? me iniuriarum iudicio teneri an non? et quidem mare commune omnium est et litora, sicuti aer, et est saepissime rescriptum non posse quem piscari prohiberi: sed nec aucupari, nisi quod ingredi quis agrum alienum prohiberi potest.
然而,如果我阻止某人在我的房屋前或我的庄园前捕鱼,应当如何判定? 我是否要承担侵害之诉的责任? 确实,大海和海岸就像空气一样是所有人共有的,且极为频密的敕答已明确指出,不能阻止任何人捕鱼:亦不能阻止任何人捕鸟,但可以阻止任何人进入他人的土地。
usurpatum tamen et hoc est, tametsi nullo iure, ut quis prohiberi possit ante aedes meas uel praetorium meum piscari: quare si quis prohibeatur, adhuc iniuriarum agi potest.
然而,尽管毫无法律依据,这也已成惯例,即可以阻止某人在我的房屋或庄园前捕鱼:因此,如果有人被阻止,仍可提起侵害之诉。
in lacu tamen, qui mei dominii est, utique piscari aliquem prohibere possum.
然而,在属于我所有权的湖泊中,我当然可以阻止任何人捕鱼。

词汇与语法注释

  1. §47.10.13.prsemel autem lite contestata hanc actionem etiam ad successores pertinere — 此处采用“对格加不定式”结构(accusativus cum infinitivo),但省略了引导该结构的主句动词(例如表示“一般认为”的词)。在实质内容上,它解释了侵害之诉的例外规则:侵害之诉原则上具有人身专属性,不具有继承性;但一旦达到诉讼系属(litis contestatio)阶段,该诉讼便可以像普通财产诉讼一样由继承人继承。
  2. §47.10.13.4contumeliae causa quid fiat an uero fieri quid in honorem alicuius quis non patiatur — 此处使用引导间接双重疑问句的 `an`,提出了作为 `multum interest`(有很大区别)之语的两个对比性情况。第一个从句是 `contumeliae causa quid fiat`(出于侮辱目的而实施某事),第二个从句是 `an uero fieri quid in honorem alicuius quis non patiatur`(或不容许为某人的荣誉而实施某事),在句法上明确区分了怀有加害意图而主动实施侮辱,与仅仅拒绝向他人授予荣誉之间的不同。
  3. §47.10.13.7et plerique esse huic similem eum — 在 `plerique`(大多数法学家)之后,省略了表示思考的动词(如 `putant` 或 `existimant`),该动词支配着以 `esse` 开始的对格加不定式结构。该结构承接前句的 `sunt qui putent...`(有人认为……),是一种为了简练呈现多数派观点而采用的省略表达。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §47.10.13.pr-47.10.13.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:47.10.13.pr-47.10.13.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。