[ULPIANUS libro quinquagensimo septimo ad edictum. ] §47.10.13.prIniuriarum actio neque heredi neque in heredem datur.
[ウルピアーヌス、『告示注解』第57巻] 侮辱の訴えは、相続人に対しても、相続人に対しても与えられない。
idem est et si in seruum meum iniuria facta sit: nam nec hic heredi meo iniuriarum actio datur.
私の奴隷に対して侮辱がなされた場合も同様である。 なぜなら、この場合にも、私の相続人に対して侮辱の訴えは与えられないからである。
semel autem lite contestata hanc actionem etiam ad successores pertinere.
しかし、一度訴訟係属がなされたならば、この訴えは承継人にも及ぶ。
§47.10.13.1Is, qui iure publico utitur, non uidetur iniuriae faciendae causa hoc facere: iuris enim executio non habet iniuriam.
公法を行使する者は、侮辱を行う目的でこれを行っているとはみなされない。 なぜなら、権利の執行は不法を含まないからである。
§47.10.13.2Si quis, quod decreto praetoris non obtemperauit, ductus sit, non est in ea causa, ut agat iniuriarum, propter praetoris praeceptum.
もし誰かが、法務官の決定に従わなかったという理由で連行されたとしても、法務官の命令があるため、侮辱の訴えを提起できる状況にはない。
§47.10.13.3Si quis per iniuriam ad tribunal alicuius me interpellauerit uexandi mei causa, potero iniuriarum experiri.
もし誰かが私を悩ませる目的で、不法に、ある者の法廷に私を呼び出したならば、私は侮辱の訴えを提起することができる。
§47.10.13.4Si quis de honoribus decernendis alicuius passus non sit decerni ut puta imaginem alicui uel quid aliud tale: an iniuriarum teneatur? et ait Labeo non teneri, quamuis hoc contumeliae causa faciet: etenim multum interest, inquit, contumeliae causa quid fiat an uero fieri quid in honorem alicuius quis non patiatur.
もし誰かが、ある者への栄誉の授与を議決することについて、例えば、その者の肖像画やその他のそのようなものを授与する決定をすることを許さなかったならば、その者は侮辱の責任を負うか。 そしてラベオーは、たとえ彼が侮辱の目的でこれを行ったとしても、責任を負わないと言う。 なぜなら、「侮辱の目的で何かがなされることと、ある者の栄誉のために何かがなされるのを許さないこととは、大いに異なる」と彼は言うからである。
§47.10.13.5Idem Labeo scribit, si, cum alium contingeret legatio, alii hoc onus duumuir indixerit, non posse agi iniuriarum ob laborem iniunctum: aliud enim esse laborem iniungere, aliud iniuriam facere.
同じラベオーは次のように書いている。 使節の任務が他の者に当たるべきであったのに、二人官がこの負担を別の者に課した場合、課された労働を理由に侮辱の訴えを提起することはできない。 なぜなら、労働を課すことと、不法を行うことは別だからである。
idem ergo erit probandum et in ceteris muneribus atque honoribus, quae per iniuriam iniunguntur.
したがって、不法に課されるその他の公務や名誉職においても、同じことが認められなければならない。
ergo si quis per iniuriam sententiam dixerit, idem erit probandum.
したがって、もし誰かが不法に意見を述べた場合も、同じことが認められなければならない。
§47.10.13.6Quae iure potestatis a magistratu fiunt, ad iniuriarum actionem non pertinent.
官職者によって支配権の権利に基づいて行われることは、侮辱の訴えには該当しない。
§47.10.13.7Si quis me prohibeat in mari piscari uel euerriculum (quod Graece σαγήνη dicitur) ducere, an iniuriarum iudicio possim eum conuenire? sunt qui putent iniuriarum me posse agere: et ita Pomponius.
もし誰かが私に対して、海で釣りをすることや、引き網(ギリシア語でサゲーネーと呼ばれるもの)を引くことを禁じるならば、私は侮辱の裁判でその者を訴えることができるか。 私が侮辱の訴えを提起できると考える者たちもおり、ポンポニウスもそう考えている。
et plerique esse huic similem eum, qui in publicum lauare uel in cauea publica sedere uel in quo alio loco agere sedere conuersari non patiatur, aut si quis re mea uti me non permittat: nam et hic iniuriarum conueniri potest.
そして多くの者は、公衆浴場で入浴すること、あるいは公的な観客席に座ること、あるいはその他の場所で活動し、座り、交際することを許さない者や、あるいは、誰かが私に自分の物を使うことを許さない場合も、これと類似していると考える。 なぜなら、この場合も侮辱で訴えられ得るからである。
conductori autem ueteres interdictum dederunt, si forte publice hoc conduxit: nam uis ei prohibenda est, quo minus conductione sua fruatur.
しかし古き法学者たちは、もし仮に彼がこれを公的に賃借したのであれば、賃借人に対して禁止命令を与えた。 なぜなら、彼がその賃借物を享受することを妨げないよう、暴力を阻止しなければならないからである。
si quem tamen ante aedes meas uel ante praetorium meum piscari prohibeam, quid dicendum est? me iniuriarum iudicio teneri an non? et quidem mare commune omnium est et litora, sicuti aer, et est saepissime rescriptum non posse quem piscari prohiberi: sed nec aucupari, nisi quod ingredi quis agrum alienum prohiberi potest.
しかしながら、もし私が、誰かが私の邸宅の前や私の別荘の前で釣りをすることを禁じるならば、何と言うべきか。 私は侮辱の裁判で責任を負うべきか、否か。 そして確かに、海および海岸は、空気と同様にすべての人に共通のものであり、誰であっても釣りをすることを禁じられ得ないということは、非常にしばしば勅答で示されている。 また鳥を捕らえることも同様であるが、ただし他人の土地に立ち入ることを禁じることはできる。
usurpatum tamen et hoc est, tametsi nullo iure, ut quis prohiberi possit ante aedes meas uel praetorium meum piscari: quare si quis prohibeatur, adhuc iniuriarum agi potest.
しかしながら、何の権利にも基づいていないとはいえ、私の邸宅や私の別荘の前で釣りをするのを禁止し得るということは、慣行として行われてきた。 したがって、もし誰かが禁じられたならば、やはり侮辱で訴えることができる。
in lacu tamen, qui mei dominii est, utique piscari aliquem prohibere possum.
しかし、私の所有に属する湖においては、当然、誰かがそこで釣りをすることを禁じることができる。