[ULPIANUS libro quinquagensimo septimo ad edictum. ] §47.10.11.prNon solum is iniuriarum tenetur, qui fecit iniuriam, hoc est qui percussit, uerum ille quoque continetur, qui dolo fecit uel qui curauit, ut cui mala pugno percuteretur.
[乌尔比安:《告示注解》第五十七卷] 不仅实际实施侵害行为(即殴打者)的人要对侵害行为承担责任,而且那些心怀恶意实施该行为的人,或者安排他人用拳头击打某人脸颊的人,也同样要承担责任。
§47.10.11.1Iniuriarum actio ex bono et aequo est et dissimulatione aboletur.
侵害之诉是基于善与衡平的,并且会因默示放弃而消灭。
si quis enim iniuriam dereliquerit, hoc est statim passus ad animum suum non reuocauerit, postea ex paenitentia remissam iniuriam non poterit recolere.
因为,如果有人对所受的侵害不予追究,即在遭受侵害后没有立即记在心上,那么此后他便不能因后悔而重新提起已经原谅的侵害。
secundum haec ergo aequitas actionis omnem metum eius abolere uidetur, ubicumque contra aequum quis uenit.
因此,根据这一点,在任何人违背衡平的地方,诉讼的衡平性似乎消除了该诉讼的所有恐惧。
proinde et si pactum de iniuria intercessit et si transactum et si iusiurandum exactum erit, actio iniuriarum non tenebit.
同样,如果就侵害达成了协议,或者达成了和解,或者要求了宣誓,侵害之诉将不予支持。
§47.10.11.2Agere quis iniuriarum et per se et per alium potest, ut puta procuratorem tutorem ceterosque, qui pro aliis solent interuenire.
任何人都可以亲自或通过他人(例如代理人、监护人以及通常为他人利益而介入的其他人)提起侵害之诉。
§47.10.11.3Si mandatu meo facta sit alicui iniuria, plerique aiunt tam me qui mandaui quam eum qui suscepit iniuriarum teneri.
如果因我的委托而对某人实施了侵害,大多数人认为,委托我的我和接受该委托的他,都要承担侵害行为的责任。
§47.10.11.4Proculus recte ait, si in hoc te conduxerim, ut iniuriam facias, cum utroque nostrum iniuriarum agi posse, quia mea opera facta sit iniuria:
普罗库鲁斯正确地指出,如果我为了让你实施侵害而雇佣了你,那么对我们双方都可以提起侵害之诉,因为侵害是在我的协助下发生的。
§47.10.11.5Idemque ait et si filio meo mandauero, ut tibi iniuriam faciat.
他还指出,即使我委托我的儿子对你实施侵害,也是一样的。
§47.10.11.6Atilicinus autem ait et si persuaserim alicui alias nolenti, ut mihi ad iniuriam faciendam oboediret, posse iniuriarum mecum agi.
但阿蒂利基努斯认为,即使我劝说了一个本不情愿的人服从我并实施侵害,也可以对我提起侵害之诉。
§47.10.11.7Quamquam aduersus patronum liberto iniuriarum actio non detur, uerum marito libertae nomine cum patrono actio competit: maritus enim uxore sua iniuriam passa suo nomine iniuriarum agere uidetur.
虽然释放自由人不能对他的赞助人提起侵害之诉,但丈夫可以以其释放自由人妻子的名义,向其赞助人提起诉讼;因为丈夫在其妻子遭受侵害时,被视为以自己的名义提起侵害之诉。
quod et Marcellus admittit.
马尔切鲁斯也承认这一点。
ego autem apud eum notaui non de omni iniuria hoc esse dicendum me putare: leuis enim coercitio etiam in nuptam uel conuici non inpudici dictio cur patrono denegetur? si autem conliberto nupta esset, diceremus omnino iniuriarum marito aduersus patronum cessare actionem, et ita multi sentiunt.
然而,我在他的著作旁注中指出,我认为这不应该适用于所有的侵害;因为即使是对已婚妇女的轻微惩戒,或者是没有侮辱性的责备,为什么赞助人要被禁止呢? 但如果她嫁给了一个共同释放自由人,我们就会说,丈夫对赞助人的侵害之诉完全不成立,许多人也持这种看法。
ex quibus apparet libertos nostros non tantum eas iniurias aduersus nos iniuriarum actione exequi non posse, quaecumque fiunt ipsis, sed ne eas quidem, quae eis fiunt, quos eorum interest iniuriam non pati.
由此可见,我们的释放自由人不仅不能对向其自身实施的任何侵害提起侵害之诉,甚至也不能对向那些“他们利益相关、不应遭受侵害”的人实施的侵害提起诉讼。
§47.10.11.8Plane si forte filius liberti uel uxor uelint iniuriarum experiri: quia patri maritoue non datur, denegandum non erit, quia suo nomine experiuntur.
显然,如果释放自由人的儿子或妻子恰巧想要提起侵害之诉:因为这不给予其父亲或丈夫,所以不应被拒绝,因为他们是以自己的名义提起诉讼。
§47.10.11.9Ei, qui seruus dicitur seque adserit in libertatem, iniuriarum actionem aduersus dicentem se dominum competere nulla dubitatio est.
对于被指称为奴隶但主张自己享有自由的人,毫无疑问他可以对自称为其主人的人提起侵害之诉。
et hoc uerum est, siue ex libertate in seruitutem petatur siue ex seruitute in libertatem proclamet: nam hoc iure indistincte utimur.
而这无论是在他被要求从自由状态进入奴隶状态时,还是在他自己声明从奴隶状态进入自由状态时,都是正确的:因为我们无区别地适用这一法律。