[ULPIANUS libro quinquagensimo sexto ad edictum. ] §47.10.1.prIniuria ex eo dicta est, quod non iure fiat: omne enim, quod non iure fit, iniuria fieri dicitur.
[乌尔比安:《告示注解》第五十六卷] 侵害之所以得名,是因为它是不法实施的:因为一切不法实施的行为,都被说成是作为侵害而实施的。
hoc generaliter.
这是其一般意义。
specialiter autem iniuria dicitur contumelia.
但在特殊意义上,侵害被称为侮辱。
interdum iniuriae appellatione damnum culpa datum significatur, ut in lege Aquilia dicere solemus: interdum iniquitatem iniuriam dicimus, nam cum quis inique uel iniuste sententiam dixit, iniuriam ex eo dictam, quod iure et iustitia caret, quasi non iuriam, contumeliam autem a contemnendo.
有时,侵害这一名称是指因过失而造成的损害,正如我们在《阿奎利亚法》中通常所说的那样;有时我们称不公正为侵害,因为当有人不公正或非正义地作出判决时,它被称为侵害,因为它缺乏法律和正义,好比是“非法律”,而侮辱则源于蔑视。
§47.10.1.1Iniuriam autem fieri Labeo ait aut re aut uerbis: re, quotiens manus inferuntur: uerbis autem, quotiens non manus inferuntur, conuicium fit:
拉贝奥认为,侵害的实施要么通过行为,要么通过言词:通过行为,是指动手(施加暴力)时;通过言词,则是指不动手而进行谩骂时。
§47.10.1.2omnemque iniuriam aut in corpus inferri aut ad dignitatem aut ad infamiam pertinere: in corpus fit, cum quis pulsatur: ad dignitatem, cum comes matronae abducitur: ad infamiam, cum pudicitia adtemptatur.
且一切侵害要么施加于身体,要么关系到尊严,要么涉及到名誉:当人被殴打时,施加于身体;当已婚妇女的随从被引诱带走时,关系到尊严;当贞操受到侵犯时,涉及到名誉。
§47.10.1.3Item aut per semet ipsum alicui fit iniuria aut per alias personas.
同样,对某人的侵害要么通过其自身实施,要么通过他人实施。
per semet, cum directo ipsi cui patri familias uel matri familias fit iniuria: per alias, cum per consequentias fit, cum fit liberis meis uel seruis meis uel uxori nuruiue: spectat enim ad nos iniuria, quae in his fit, qui uel potestati nostrae uel affectui subiecti sint.
通过自身,是指直接针对家父或家母自身实施侵害时;通过他人,是指间接(作为后果)实施侵害时,例如针对我的子女、我的奴隶、我的妻子或儿媳实施侵害时。 因为针对那些服从我们的支配权或处于我们爱护之下的人所实施的侵害,也关系到我们。
§47.10.1.4Et si forte cadaueri defuncti fit iniuria, cui heredes bonorumue possessores exstitimus, iniuriarum nostro nomine habemus actionem: spectat enim ad existimationem nostram, si qua ei fiat iniuria.
此外,如果对我们已作为其继承人或财产占有人的死者尸体实施了侵害,我们得以自己的名义提起侵害之诉;因为如果对尸体实施了任何侵害,都会关系到我们的名誉。
idemque et si fama eius, cui heredes exstitimus, lacessatur.
如果我们已作为其继承人的死者的名声受到诋毁,情况也是一样。
§47.10.1.5Usque adeo autem iniuria, quae fit liberis nostris, nostrum pudorem pertingit, ut etiamsi uolentem filium quis uendiderit, patri suo quidem nomine competit iniuriarum actio, filii uero nomine non competit, quia nulla iniuria est, quae in uolentem fiat.
而针对我们的子女实施的侵害,触及我们的羞耻感是如此之深,以至于即使有人卖掉了表示同意的儿子,父亲得以其自己的名义提起侵害之诉,但在儿子的名义下则不享有此诉权,因为对于表示同意的人,不构成任何侵害。
§47.10.1.6Quotiens autem funeri testatoris uel cadaueri fit iniuria, si quidem post aditam hereditatem fiat, dicendum est heredi quodammodo factam (semper enim heredis interest defuncti existimationem purgare): quotiens autem ante aditam hereditatem, magis hereditati, et sic heredi per hereditatem adquiri.
每当对立遗嘱人的葬礼或尸体实施侵害时,如果是承认继承之后实施的,则必须认为这在某种程度上是对继承人实施的(因为洗雪死者的名誉总是符合继承人的利益);如果是承认继承之前实施的,则更多是对遗产实施的,并由此通过遗产而由继承人取得。
denique Iulianus scribit, si corpus testatoris ante aditam hereditatem detentum est, adquiri hereditati actiones dubium non esse.
最后,尤里安写道,如果在承认继承之前立遗嘱人的尸体被扣留,毫无疑问,诉权将由遗产取得。
idemque putat et si ante aditam hereditatem seruo hereditario iniuria facta fuerit: nam per hereditatem actio heredi adquiretur.
他还认为,如果在承认继承之前对遗产中的奴隶实施了侵害,情况也是一样:因为诉权将通过遗产由继承人取得。
§47.10.1.7Labeo scribit, si quis seruum hereditarium testamento manumissum ante aditam hereditatem uerberauerit, iniuriarum heredem agere posse: at si post aditam hereditatem uerberatus sit, siue scit se liberum siue ignorat, ipsum agere posse.
拉贝奥写道,如果在承认继承之前,有人殴打了遗嘱中已被解放的遗产奴隶,继承人可以提起侵害之诉;但如果是承认继承之后被殴打,无论他知道自己是自由人还是不知道,他自己都可以提起诉讼。
§47.10.1.8Siue autem sciat quis filium meum esse uel uxorem meam, siue ignorauerit, habere me meo nomine actionem Neratius scripsit.
内拉蒂乌斯写道,无论某人是否知道该人是我的儿子或我的妻子,我都可以以自己的名义提起诉讼。
§47.10.1.9Idem ait Neratius ex una iniuria interdum tribus oriri iniuriarum actionem neque ullius actionem per alium consumi.
内拉蒂乌斯同样认为,从一次侵害中,有时会产生三个侵害之诉,且任何人的诉权都不会因他人而消灭。
ut puta uxori meae filiae familias iniuria facta est: et mihi et patri eius et ipsi iniuriarum actio incipiet competere.
例如,对作为家女的我的妻子实施了侵害:那么,对我、对她的父亲以及她自己,都将开始享有侵害之诉。