[IDEM libro quadragensimo tertio ad Sabinum. ] §47.1.2.prNumquam plura delicta concurrentia faciunt, ut ullius impunitas detur: neque enim delictum ob aliud delictum minuit poenam.
[同作者,著《论萨宾》第四十三卷] 多个竞合的侵权行为绝不会导致其中任何一个免受处罚;因为一个侵权行为并不会因另一个侵权行为而减轻处罚。
§47.1.2.1Qui igitur hominem subripuit et occidit, quia subripuit, furti, quia occidit, Aquilia tenetur, neque altera harum actionum alteram consumit.
因此,偷窃并杀害奴隶的人,因偷窃而承担盗窃之诉的责任,因杀害而承担阿奎利亚法之诉的责任,且这两个诉讼中的一个并不消灭另一个。
§47.1.2.2Idem dicendum, si rapuit et occidit: nam et ui bonorum raptorum et Aquilia tenebitur.
如果是强夺并杀害,也应作如是观:因为他将同时承担强夺财产之诉和阿奎利亚法之诉的责任。
§47.1.2.3Quaesitum est, si condictus fuerit ex causa furtiua, an nihilo minus lege Aquilia agi possit.
有人提出疑问:如果已因盗窃原因提起返还请求之诉,是否仍可根据阿奎利亚法提起诉讼。
et scripsit Pomponius agi posse, quia alterius aestimationis est legis Aquiliae actio, alterius condictio ex causa furtiua: namque Aquilia eam aestimationem complectitur, quanti eo anno plurimi fuit, condictio autem ex causa furtiua non egreditur retrorsum iudicii accipiendi tempus.
蓬波尼乌斯写道,是可以起诉的,因为阿奎利亚法之诉的估价与因盗窃原因提起返还请求之诉的估价是不同的:因为阿奎利亚法之诉所包含的估价是该物在当年中的最高价值,而因盗窃原因提起的返还请求之诉则不会回溯到接受审判之日以前。
sed si seruus sit, qui haec admisit, ex quacumque actione noxae fuerit deditus, perempta est altera actio.
但如果犯下这些行为的是奴隶,无论根据哪一个诉讼,一旦该奴隶被作为损害赔偿物交付,另一个诉讼即告消灭。
§47.1.2.4Item si quis subreptum flagello ceciderit, duabus actionibus tenetur furti et iniuriarum: et si forte hunc eundem occiderit, tribus actionibus tenebitur.
同样,如果有人用鞭子抽打了他所偷窃的奴隶,他将承担两个诉讼的责任,即盗窃之诉和侵害之诉;如果他碰巧又杀了这同一个奴隶,他将承担三个诉讼的责任。
§47.1.2.5Item si quis ancillam alienam subripuit et flagitauerit, utraque actione tenebitur, nam et serui corrupti agi poterit et furti.
同样,如果有人偷了别人的女奴并对其进行纠缠诱惑,他将承担两个诉讼的责任,因为既可以提起诱惑奴隶之诉,也可以提起盗窃之诉。
§47.1.2.6Item si quis seruum uulnerauit, quem subripuerat, aeque duae actiones locum habebunt Aquiliae et furti.
同样,如果有人伤害了自己所偷窃的奴隶,同样会有两个诉讼成立,即阿奎利亚法之诉和盗窃之诉。