[IDEM libro sexto quaestionum. ] §46.8.25.prPater dotem a se datam absente filia petit et ratam rem habituram eam cauit: ea prius quam ratum haberet, mortua est.
[同上,前引《问题集》第六卷] 父亲在女儿不在场的情况下,请求返还由其自己给付的嫁妆,并担保女儿将会追认此事;而女儿在追认之前便去世了。
negauit committi stipulationem, quia et si uerum sit ratum eam non habuisse, nihil tamen mariti intersit dotem restitui, cum patri etiam mortua filia salua esse dos debeat.
他认为该约定并未触发,因为即使她确实没有追认,但由于即使在女儿死亡时,嫁妆也应当保留给父亲,因此嫁妆的返还与丈夫并无利害关系。
§46.8.25.1Procurator cum ab eo aes alienum exegerat, qui tempore liberaretur, ratam rem dominum habiturum cauit: deinde post tempus liberato iam debitore dominus ratam rem habet.
当代理人向一个本将因时间届满而免责的人收取债权时,他担保本人将会追认此事;随后,在时间届满且债务人已免责之后,本人予以了追认。
posse debitorem agere cum procuratore existimauit, cum iam debitor liberatus sit: argumentum rei, quod, si nulla stipulatio interposita sit, condictio locum aduersus procuratorem habitura sit: in locum autem condictionis interponi stipulationem
他认为,由于债务人此时已经免责,债务人可以起诉代理人。 此事的论据在于,如果未曾订立任何约定,则针对代理人的返还请求权将会成立;而约定正是为了替代返还请求权而订立的。