Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §46.8.22.pr-46.8.22.10

本人不追认时的保证人责任与返还之诉

第 7853 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本节探讨了在主人不追认代理人行为时,保证人在追认问答契约下的责任及返还之诉的命运,并结合非债清偿、不法侵害诉讼等多种诉讼情境,阐述了尤里安和马尔切鲁斯关于保证责任范围及担保条款中应包含主体身份的学说。

[IULIANUS libro quinquagensimo sexto digestorum. ] §46.8.22.prSi sine iudice non debitam pecuniam exegerit procurator et dominus ratam solutionem non habuerit, sed eandem pecuniam petere instituerit: fideiussores tenentur et condictio, qua procurator teneretur, si stipulatio interposita non fuisset, peremitur.
[尤里安,《学说汇纂》第五十六卷] 如果代理人未经裁判官收受了非债金钱,而主人未予追认该给付,反而着手请求同一金钱:保证人应承担责任,并且,如果未曾订立担保问答契约,代理人本应承担的返还之诉,亦归于消灭。
quotiens enim procuratori pecunia soluitur et dominus eam solutionem ratam non habet, existimo id agi, ut condictio perematur et sola actio ei, qui indebitum soluit, aduersus procuratorem ex stipulatu competat.
因为,每当向代理人支付金钱而主人不予追认该给付时,我认为其目的在于使返还之诉消灭,而使支付非债者仅对代理人享有基于问答契约的诉权。
hoc amplius praestant fideiussores impensas, quae in iudicium factae fuissent.
此外,保证人还应偿付本会在诉讼中产生的费用。
quod si dominus ratam habuisset, fideiussores quidem liberantur, sed ab ipso domino eadem pecunia per condictionem peti potest.
但如果主人已经追认,保证人虽被免责,但仍可直接通过返还之诉向主人本人请求同一金钱。
§46.8.22.1Quod si procurator debitam domino pecuniam sine iudice exegisset, idem iuris est, hoc secus, quod, si dominus ratam rem habuisset, nulla eius pecuniae repetitio futura est.
但如果代理人未经裁判官收受了主人应得的金钱,其法律后果相同,不同之处在于,如果主人已经追认该行为,则此后不得请求返还该金钱。
§46.8.22.2Quod si procurator per iudicem non debitam pecuniam exegisset, dici potest, siue ratum dominus habuisset siue non habuisset, fideiussores non teneri, uel quia nulla res esset, quam dominus ratam habere possit, uel quia nihil stipulatoris interest ratum haberi: adficietur ergo iniuria is, qui procuratori soluit.
但如果代理人通过裁判官收受了非债金钱,可以说,无论主人追认与否,保证人均不承担责任,这或是因为没有任何事由可供主人追认,或是因为追认与问答契约人的利益无关:因此,向代理人支付者将遭受损害。
magis tamen est, ut, si dominus ratum non habuerit, fideiussores teneantur.
然而,更妥当的观点是,如果主人未予追认,保证人应承担责任。
§46.8.22.3Quod si debitam pecuniam procurator per iudicem, cui nihil mandatum fuerit, petierit, magis est, ut in solidum fideiussores teneantur, si dominus ratum non habuerit.
但如果代理人通过未获任何授权的裁判官请求应得的金钱,更妥当的观点是,如果主人未予追认,保证人应对全部债务承担责任。
§46.8.22.4Cum autem procurator recte petit, dominus perperam, non debet procurator praestare, ne iniuria iudicis dominus aliquid consequatur: numquam enim propter iniuriam iudicis fideiussores obligantur.
然而,当代理人起诉正当,而主人起诉不正当时,代理人不应提供担保,以免主人因裁判官的过误而获得利益:因为保证人决不因裁判官的过误而承担义务。
uerius tamen est hoc casu fideiussores non nisi in impensas litis teneri.
然而,在此情况下,保证人仅就诉讼费用承担责任的说法更为真实。
§46.8.22.5MARCELLUS: si dominus ratam rem non habuerit, sed lite mota rem amiserit, nihil praeter impendia in stipulationem ratam rem deducitur.
马尔切鲁斯:如果主人未予追认该行为,但在提起诉讼后丧失了该物,则除费用外,任何内容均不得纳入追认问答契约中。
§46.8.22.6IULIANUS. Si procuratori eius, qui mortuus erat, sine iudice soluta fuerint legata, stipulatio committetur, nisi heres ratum habuerit, utique si debita fuerint: tunc enim non dubie interest stipulatoris ratam solutionem ab herede haberi, ne bis eadem praestet.
尤里安:如果未经裁判官,向已故之人的代理人支付了遗赠,除非继承人予以追认,否则问答契约将不履行,尤其是在该遗赠确属应得的情况下:因为此时,为了避免双重给付同一事物,获得继承人对该给付的追认,无疑符合问答契约人的利益。
§46.8.22.7Si in stipulationem ratam rem haberi hactenus comprehensum fuerit 'Lucium Titium ratum habiturum?', cum id aperte ageretur, ut heredis ceterorumque personae, ad quos ea res pertinet, omitterentur, difficile est existimari doli clausulam committi.
如果在追认问答契约中仅包含“卢基乌斯·蒂蒂乌斯将予追认”的内容,而当时显然意在排除继承人及其他与该事务相关的人,则很难认定违反了欺诈条款。
sane cum per imprudentiam hae personae omittantur, actio ex doli clausula competit.
当然,如果这些因疏忽而被遗漏,则基于欺诈条款的诉权成立。
§46.8.22.8Si procurator iudicium de hereditate ediderit, deinde dominus fundum ex ea hereditate petierit, stipulatio ratam rem haberi committetur, quia, si uerus procurator fuisset, exceptio rei iudicatae dominum summoueret.
如果代理人提起了关于遗产的诉讼,此后主人又请求该遗产中的土地,追认问答契约将不履行,因为如果他曾是真正的代理人,已决案抗辩将驳回主人的请求。
plerumque autem stipulatio ratam rem haberi his casibus committetur, quibus, si uerus procurator egisset, domino aut ipso iure aut propter exceptionem actio inutilis esset.
但在大多数情况下,如果在真正的代理人起诉时,主人无论依法还是由于抗辩都会导致诉权无效,则在这些情况下追认问答契约将不履行。
§46.8.22.9Qui patris nomine iniuriarum agit ob eam rem, quod filius eius uerberatus pulsatusue sit, in stipulatione cogendus est filii quoque personam comprehendere, praesertim cum fieri possit, ut pater ante decedat, quam sciret procuratorem suum egisse, et ita iniuriarum actio redeat ad filium.
以父亲名义因其子遭受鞭打或殴打而提起不法侵害之诉的人,在问答契约中应当被强制将儿子的身份也包含在内,尤其是因为父亲可能会在得知其代理人已起诉之前去世,从而使不法侵害之诉归属于儿子。
§46.8.22.10Sed et si nepoti iniuria facta fuerit et procurator aui propter hanc causam iniuriarum aget, non solum filii, sed etiam nepotis persona comprehendenda erit in stipulatione: quid enim prohibet et patrem et filium, antequam scirent procuratorem egisse, decedere? quo casu iniquum est fideiussores non teneri nepote iniuriarum agente.
但是,如果孙子遭受了不法侵害,而祖父的代理人因此提起不法侵害之诉,则在问答契约中不仅要包含儿子,还要包含孙子的身份:因为有什么能阻止父亲和儿子在得知代理人起诉之前去世呢? 在此情况下,如果孙子提起不法侵害之诉时保证人不承担责任,显然是不公正的。

词汇与语法注释

  1. §46.8.22.prcondictio, qua procurator teneretur, si stipulatio interposita non fuisset, peremitur — 解释了诉权竞合与法律建构:由于旨在担保追认的问答契约(stipulatio ratam rem haberi)的介入,给付人原本对收受非债的代理人享有的不当得利返还之诉(condictio indebiti)归于消灭,此后仅能对代理人提起基于问答契约之诉(actio ex stipulatu)。
  2. §46.8.22.2uel quia nulla res esset, quam dominus ratam habere possit — 在通过裁判官进行非债给付时判定保证人不承担责任的论据之一。由于该给付是作为判决执行而进行的,因此在法律上不存在可供主人自主作为“追认”对象的交易或行为本身。
  3. §46.8.22.6stipulatio committetur — 法律术语中的“committi”(此处为被动将来时单数第三人称“committetur”)意指问答契约的条件成就,契约被“违反”,从而导致保证人承担履行义务(保证责任)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §46.8.22.pr-46.8.22.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:46.8.22.pr-46.8.22.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。