[POMPONIUS libro uicensimo sexto ad Sabinum. ] §46.8.18.prSi procurator ratam rem dominum heredemue eius habiturum cauerit et unus ex heredibus domini ratum habeat, alter non habeat, sine dubio committetur stipulatio pro ea parte, pro qua ratum non habebitur, quia in id committitur, quod stipulatoris intersit.
[蓬波尼乌斯,《论萨宾》第二十六卷] 如果代理人担保本人或其继承人将追认该事务,而本人的继承人之一予以追认,另一人不予追认,则毫无疑问,该口头协定将就未被追认的部分被触发,因为它是就提问人利益受损的限度而被触发的。
nam et si ipse dominus pro parte ratum habuerit, pro parte non habuerit, non ultra quam in partem committetur stipulatio, quia in id committitur, quod intersit agentis.
因为即使本人自己对一部分予以追认,对另一部分不予追认,口头协定也不会超出该部分而被触发,因为它是就诉讼当事人利益受损的限度而被触发的。
et ideo saepius ex ea stipulatione agi potest, prout intersit agentis, quod litigat, quod consumit, quod aduocat, quod damnatus soluit, sicut in stipulatione damni infecti accidere potest, ut is qui stipulatus sit subinde agat: cauet enim 'si quid ibi ruet scindetur fodietur aedificabitur'.
因此,基于该口头协定,可以根据诉讼当事人的利益——即其提起诉讼、耗费资财、聘请律师、被判决败诉而支付——多次提起诉讼,正如在未发生损害口头协定中,做出约定的一方可以屡次提起诉讼一样;因为该协定担保道:“若其处发生任何塌方、开裂、挖掘、建造之事”。
finge ergo subinde damnum dari: non erit dubium, quin agere possit: nam si toto damno computato tunc agendum est, propemodum non ante aget, quam dies stipulationis praeterierit, intra quem si damnum datum sit, stipulatione cautum erit: quod uerum non est.
因此,假设损害屡次发生:毫无疑问他可以提起诉讼;因为如果必须在计算了全部损害之后才提起诉讼,则其在口头协定期限届满前,几乎无法提起诉讼,而在此期限内,如果造成损害,本应由口头协定提供保障;而这是不正确的。