[IDEM libro quarto decimo ad Plautium. ] §46.8.15.prAmplius non peti uerbum Labeo ita accipiebat, si iudicio petitum esset.
[同前作者,《普劳提乌斯注解》第十四卷] 拉贝奥对“不再提起诉讼”这一文句的理解是,只有在通过审判提起诉讼的情况下(才适用)。
si autem in ius eum uocauerit et satis iudicio sistendi causa acceperit, iudicium tamen coeptum non fuerit, ego puto non committi stipulationem amplius non peti: hic enim non petit, sed petere uult.
但是,如果有人已传唤对方出庭,并接受了用于确保其出庭的担保,而诉讼却尚未开始,我认为“不再提起诉讼”的口头协定并未发生违约;因为此时他并非在提起诉讼,而是想要提起诉讼。
si uero soluta esset pecunia, licet sine iudicio, committitur stipulatio: nam et si quis aduersus petentem compensatione deductioneue usus sit, recte dictum est petisse eum uideri et stipulationem committi amplius non peti.
然而,如果钱款已被偿付,即使没有经过审判,该口头协定即发生违约;因为有正确的说法指出,如果有人针对原告使用了抵销或扣除,他也被视为已提起诉讼,且“不再提起诉讼”的口头协定发生违约。
nam et heres, qui damnatus non petere, si horum quicquam fecisset, ex testamento tenetur.
事实上,被遗嘱命令不得请求的继承人,如果实施了上述任何行为,也要依据遗嘱承担责任。