[ULPIANUS libro octagensimo ad edictum. ] §46.8.12.prquo enim tutiore loco sit, qui contrahit de rato solet stipulari.
[乌尔比安,《告示注解》第八十卷] 因为为了处于更安全的地位,缔约者通常会就追认进行口头协定。
§46.8.12.1Rem haberi ratam hoc est comprobare adgnoscereque quod actum est a falso procuratore.
“事情获得追认”是指批准并承认由无权代理人所实施的行为。
§46.8.12.2Iulianus ait interesse, quando dominus ratam habere deberet solutionem in procuratorem factam, an tunc demum, cum primum certior factus esset.
尤里安认为,关于本人何时应当追认向代理人所作的清偿,是否仅在最初得知此事时才须追认,这其中是有区别(宽限)的。
hoc autem en platei accipiendum et cum quodam spatio temporis nec minimo nec maximo et quod magis intellectu percipi, quam elocutione exprimi possit.
然而,对此应当在“宽泛”意义上理解,即伴随有既非最短也非最长的一定宽限时间,且这更容易通过理解来领会,而非用言辞来表达。
quid ergo, si, quod primo ratum non habuit, postea habebit ratum? nihilo magis proficere ad impediendam actionem suam et ob id, quod primo non habuit ratum, actionem saluam habere ait.
那么,如果他起初未予追认的事情,后来又予以追认了,该怎么办? 他说,这对于阻碍他的诉权并无更多帮助,且因为起初未予追认,其诉权仍保持完整。
ideoque si, quod procuratori fuerat solutum, exegerit, agi perinde ex ea stipulatione poterit, ac si ratum habere se postea non dixisset.
因此,如果他请求已向代理人清偿的款项,则可以依该口头协定提起诉讼,犹如他事后未曾表示追认一样。
sed ego puto exceptionem doli mali locum habituram.
但我认为,恶意抗辩将有适用的余地。
§46.8.12.3Siue quis petat siue compensatione utatur, committitur statim ratam rem dominum habiturum stipulatio: nam qualiterqualiter quis eundem actum retractet, qui a procuratore actus est, committi stipulationem oportet.
无论某人是提起诉求还是主张抵销,“本人将追认该事务”的口头协定即立刻发生不履行。 因为,无论某人以何种方式撤回由代理人所实施的同一行为,该口头协定都应当被视为不履行。