[GAIUS libro uicensimo septimo ad edictum prouinciale. ] §46.7.7.prSi ante acceptum iudicium prohibitus fuerit procurator a domino et actor ignorans prohibitum eum esse egerit, an stipulatio committatur? et nihil aliud dici potest quam committi.
[盖尤斯,《行省告示评注》第27卷] 如果在诉讼系属之前,代理人已被本人禁止(诉讼),而原告在不知道他已被禁止的情况下起诉,问答契约是否会发生效力? 对此,只能认为其发生效力。
quod si quis sciens prohibitum esse egerit, Iulianus non putat stipulationem committi: nam ut committatur, non sufficere ait cum ea persona acceptum esse iudicium, quae stipulationi comprehensa est, sed oportere etiam causam personae eandem esse, quae stipulationis interponendae tempore fuit.
但如果有人在明知其已被禁止的情况下起诉,尤里安认为问答契约不发生效力;因为他指出,为了使契约生效,仅与包含在问答契约中的那个人进行诉讼系属是不够的,而且该人的法律地位还必须与缔结问答契约时的地位相同。
et ideo si is, qui procurator datus est, heres exstiterit domino atque ita acceperit iudicium siue etiam prohibitus acceperit, non committitur stipulatio: nam et alias responsum esse, si quis absentem defendens satisdederit, deinde, uel procurator ab eo datus uel postquam heres ei extitit, iudicium acceperit, fideiussores non teneri.
因此,如果被指定为代理人的人成为了本人的继承人并以此身份进行了诉讼系属,或者即使在被禁止的情况下进行了诉讼系属,问答契约也不发生效力;因为在其他情况下也有解答:如果有人在为缺席者辩护时提供了担保,随后,无论是被其指定为代理人,还是在其成为继承人之后进行了诉讼系属,保证人都不承担责任。