[PAULUS libro septuagensimo quarto ad edictum. ] §46.7.11.prSi seruus, qui in rem actione petebatur, lite contestata decesserit, deinde possessor litem deseruerit, quidam fideiussores eius pro lite datos non teneri putant, quia mortuo homine nulla iam res sit: quod falsum est, quoniam expedit de euictione actionis conseruandae causa, item fructuum nomine rem iudicari.
[保罗,《告示注解》第74卷] 如果通过对物诉权被请求的奴隶在诉讼系属后死亡,随后占有者放弃了诉讼,有些人认为,为该诉讼而提供的他的保证人不再承担责任,因为既然该人已经死亡,就已不再有任何物存在。 但这是错误的,因为为了保留关于追夺的诉权,以及同样以孳息的名义,对该诉讼作出判决是有益的。