[PAPINIANUS libro duodecimo quaestionum. ] §46.6.12.prSi plures fideiussores a tutore pupillo dati sunt, non esse eum distringendum, sed in unum dandam actionem ita, ut ei, qui conueniretur, actiones praestarentur.
[巴比尼安,《问题集》第12卷] 如果监护人为被监护人提供了多个保证人,被监护人不应因分散起诉而疲于应付,而应当针对其中一人提起诉讼,但条件是必须向被诉的保证人让与针对其他保证人的诉权。
nec quisquam putauerit ab iure discessum, postquam pro ea parte placuit tutores condemnari, quam administrauerunt, et ita demum in solidum, si res a ceteris non seruetur et idonea culpa detegatur, quod suspectum facere supersederit: nam aequitas arbitri atque officium uiri boni uidetur eam formam iuris desiderasse.
任何人都不应认为这偏离了法律,在已决定监护人仅对其管理的份额承担责任,且仅在无法从其他监护人处收回财产、并且因其怠于指控可疑监护人而被发现具有充分过失时才承担连带全部责任之后;因为审判官的衡平以及诚实人的职责似乎要求了这种法律形式。
ceterum fideiussores ciuiliter in solidum obligati ceteris quidem agentibus, ut diuidatur actio, impetrare possunt: pupillo uero agente, qui non ipse contraxit, sed in tutorem incidit et ignorat omnia, beneficium diuidendae actionis iniuriam habere uisum est, ne ex una tutelae causa plures ac uariae quaestiones apud diuersos iudices constituerentur.
然而,在市民法上承担连带全部债务的保证人,在其他人提起诉讼时,确实可以申请分割诉讼;但当被监护人提起诉讼时——他自己并未订立契约,而只是碰巧遇到了监护人,且对一切一无所知——给予分割诉讼的利益被认为会带来不公,以免因单一的监护案由,在不同的审判官面前产生多个且不同的争议。