[IDEM libro quadragensimo septimo ad Sabinum. ] §46.4.6.prPluribus stipulationibus factis si promissor ita accepto rogasset: 'quod ego tibi promisi, habesne acceptum?', si quidem apparet, quid actum est, id solum per acceptilationem sublatum est: si non apparet, omnes stipulationes solutae sunt: dummodo illud sciamus, si ego aliud accepto tuli, aliud tu rogasti, nihil ualere acceptilationem.
[同前《论萨宾》第四十七卷] 在订立了数个口头合意的情况下,如果允诺人如此请求免除债务:“我向你承诺之事,你是否确已收讫? ”,如果何为当事人所意图者是清晰的,则仅有该项债务通过债权免除而消灭;如果不清晰,则所有的口头合意均被解除;只要我们明白这一点:如果我将另一物作为收讫,而你请求的是他物,则此种债权免除毫无效力。