[IDEM libro undecimo responsorum.
[同上,答辩集第十一卷。
] §46.3.96.prPupilli debitor tutore delegante pecuniam creditori tutoris soluit: liberatio contigit, si non malo consilio cum tutore habito hoc factum esse probetur.
] 在监护人委任(指派)时,未成年被监护人的债务人向监护人的债权人支付了金钱:如果无法证明此行为是与监护人进行恶意共谋而实施的,则免责发生。
sed et interdicto fraudatorio tutoris creditor pupillo tenetur, si eum consilium fraudis participasse constabit.
但如果确定债权人参与了欺诈的预谋,则该债权人还应通过监护人欺诈诉前令状对未成年被监护人承担责任。
§46.3.96.1Cum pupilla magistratui, qui per fraudem pupillo tutorem dedit, heres extitisset, tutores eius cum adulescente transegerunt: eam transactionem pupilla ratam habere noluit: nihilo minus erit tutorum pecunia liberata nec tutores contra adulescentem actionem nec utilem habebunt, qui suum reciperauit.
当一名女未成年人成为某行政官的继承人时(该行政官曾通过欺诈为一个男未成年人指定了监护人),她的监护人与该青年(前未成年人)达成了和解:女未成年人拒绝追认该和解:尽管如此,监护人的金钱仍将免除债务,且监护人对该青年既无直接诉权也无准诉权,因为该青年已收回了属于他自己的东西。
plane si adulescens pecuniam restituere tutori pupillae maluerit, rescisso quod gestum est actionem utilem in pupillam heredem magistratus accipiet.
显然,如果青年更愿意将金钱退还给女未成年人的监护人,则在撤销已实施行为的基础上,他将获得针对作为行政官继承人的女未成年人的准诉权。
§46.3.96.2Soror, cui legatum ab herede fratre debebatur, post motam legati quaestionem transegit, ut nomine debitoris contenta legatum non peteret.
一名姐妹,其作为继承人的兄弟欠她一份遗赠,在关于遗赠的争议发生后,达成了和解:即她满足于债务人的债权,不再请求该遗赠。
placuit, quamuis nulla delegatio facta neque liberatio secuta esset, tamen nominis periculum ad eam pertinere itaque, si legatum contra placitum peteret, exceptionem pacti non inutiliter opponi.
有意见认为,尽管既未进行任何委任(债权转让),也未随后发生免责,但该债权的风险仍由她承担,因此,如果她违反约定请求遗赠,和解协议的抗辩将对她产生有效对抗。
§46.3.96.3Cum eodem tempore pignora duobus contractibus obligantur, pretium eorum pro modo pecuniae cuiusque contractus creditor accepto facere debet nec in arbitrio eius electio erit, cum debitor pretium pignoris consortioni subiecerit: quod si temporibus discretis superfluum pignorum obligari placuit, prius debitum pretio pignorum iure soluetur, secundum superfluo compensabitur.
当质物在同一时间为两份合同提供担保时,债权人必须按照每份合同的金额比例,将质物的变价款确认为已收回款项,且选择权并不在债权人的任意裁量中,因为债务人已将质物的变价款置于两者的共同关系(共同抵充)之下。 但如果约定在不同的时间将质物的剩余部分提供担保,则先前的债务依法由质物的变价款优先清偿,第二笔债务则由剩余部分抵充。
§46.3.96.4Cum institutus deliberaret, substituto pecunia per errorem soluta est: ad eum hereditate postea deuoluta causa condictionis euanescit: quae ratio facit, ut obligatio debiti soluatur.
当指定继承人还在考虑(是否接受继承)时,金钱被错误地支付给了替补继承人:此后由于遗产转移给了他,不当得利返还请求(condictio)的基础便消灭了:这一理据导致了债务关系的消灭。