[PAPINIANUS libro octauo quaestionum.
[帕皮尼亚努斯,意见集第八卷。
] §46.3.94.prSi is, cui nummos debitor soluit alienos, nummis integris pergat petere quod sibi debeatur, nec offerat quod accepit, exceptione doli summouebitur.
] 如果债务人使用他人的货币向其履行债务的债权人,在货币完好无损时,仍继续请求履行其所受给付,且不退还其已收到的货币,则他将被欺诈抗辩所排除。
§46.3.94.1Sin autem communes nummos credam aut soluam, confestim pro parte mea nascetur et actio et liberatio, siue in singulis nummis communionem pro indiuiso quis esse intellegat siue in pecunia non corpora cogitet, sed quantitatem.
但如果我将共有的货币出借或作为偿付,我的份额将立即产生诉权和免责,不论人们是理解为在每个单独的货币上都存在未分割的共有关系,还是在货币问题上不考虑具体的实物,而只考虑数量。
§46.3.94.2Sed et si fideiussor alienos nummos in causam fideiussionis dedit, consumptis his mandati agere potest: et ideo si eam pecuniam soluat, quam subripuerat, mandati aget, postquam furti uel ex causa condictionis praestiterit.
而且,即使保证人为保证目的提供了他人的货币,在这些货币被消费后,他也可以提起委任诉讼;因此,如果他支付了其所窃取的货币,那么在他就盗窃或因不当得利返还请求权进行赔偿后,他将提起委任诉讼。
§46.3.94.3Fabius Ianuarius Papiniano salutem.
法比乌斯·亚努阿里乌斯致信帕皮尼亚努斯问候。
Cum Titius Gaio Seio deberet ex causa fideicommissi certam quantitatem et tantundem eidem ex alia causa, quae peti quidem non poterat, ex solutione autem petitionem non praestat, Titii seruus actor absente domino soluit eam summam, quae efficeret ad quantitatem unius debiti, cautumque est ei solutum ex uniuerso credito: quaero, id quod solutum est in quam causam acceptum uidetur.
鉴于提丢斯因遗言信托而欠盖乌斯·塞尤斯一定数量的钱款,又因另一种原因欠其同等数额的债务——后者虽不能通过诉讼请求履行,但一旦支付则不产生返还请求权——而提丢斯的奴隶经理人在主人不在场时支付了相当于其中一项债务数额的款项,且对方为他出具了“已从全部债权中清偿”的收据。 我请求解答,已支付的款项应被视为是基于哪项原因而被收受的?
respondi, si quidem Titio Seius ita cauisset, ut sibi solutum ex uniuerso credito significaret, crediti appellatio solam fideicommissi pecuniam demonstrare uidetur, non eam, quae petitionem quidem non habet, solutione autem facta repeti pecunia non potest.
我回答道:如果塞尤斯确实向提丢斯出具了收据,表明已从全部债权中清偿,那么“债权”这一名称似乎仅指遗言信托的钱款,而不指那种虽然没有请求权但在支付后不能请求返还的债务。
cum uero seruus Titii actor absente domino pecuniam soluerit, ne dominium quidem nummorum in eam speciem obligationis, quae habuit auxilium exceptionis, translatum foret, si ex ea causa solutio facta proponeretur, quia non est uero simile dominum ad eam speciem soluendis pecuniis seruum praeposuisse, quae solui non debuerunt, non magis quam ut nummos peculiares ex causa fideiussionis, quam seruus non ex utilitate peculii suscepit, solueret.
但是,由于提丢斯的奴隶经理人在主人不在场时支付了款项,即使假设是基于后一种原因进行的履行,对于那种享有抗辩救济的债务,货币的所有权甚至也不会发生转移,因为很难想象主人会委派奴隶去为那些不应当支付的债务支付钱款,这正如主人不会允许奴隶去为那些并非为了特有财产利益而承担的保证债务而支付特有财产中的货币一样。