[SCAEUOLA libro quinto digestorum.
[斯凯沃拉,于《学说汇纂》第五卷。
] §46.3.88.prFiliae intestato patri heredis negotia mater gessit et res uendendas per argentarios dedit idque ipsum codice conscriptum est: argentarii uniuersum redactum uenditionis soluerunt et post solutionem nouem fere annis, quidquid agendum erat, nomine pupillae mater egit eamque marito nuptum collocauit et res ei tradidit.
] 母亲管理了作为其无遗嘱死亡之父亲之继承人的女儿的事务,并将要出售的财产通过银行家交出,且此事本身已被记录在账簿中。 银行家支付了出售所得的全部款项,在付款后的大约九年里,母亲以被监护女的名义办理了所有应办事务,并将其嫁给丈夫,且将财产移交给其。
quaesitum est, an puella cum argentariis aliquam actionem habet, quando non ipsa stipulata sit pretium rerum, quae in uenditionem datae sunt, sed mater.
有人提出疑问:由于被送去出售的财产的价格并非由女孩自己约定,而是由其母亲约定的,那么女孩对银行家是否享有任何诉权?
respondit, si de eo quaereretur, an iure ea solutione argentarii liberati essent, responderi iure liberatos.
他回答说:如果所提的问题是,银行家是否因该项支付而在法律上免除债务,则应回答说他们在法律上已免除。
CLAUDIUS: subest enim illa ex iurisdictione pendens quaestio, an pretia rerum, quae sciebant esse pupillae, bona fide soluisse uideantur matri, quae ius administrationis non habebat: ideoque si hoc sciebant, non liberantur, scilicet si mater soluendo non sit.
克劳狄乌斯:因为这涉及到一个取决于司法裁量的底层问题,即:他们将明知属于被监护女的财产的价格,善意地支付给不享有管理权的母亲,是否应被视为有效;因此,如果他们知道这一点,他们就不能免除债务,当然,这是在母亲无偿付能力的情况下。