[IDEM libro trigensimo primo digestorum. ] §46.3.73.prOb triginta nummos pecuniae creditae fideiussorem in uiginti dedi et pignus: ex uenditione autem pignoris creditor decem consecutus est: utrum ex uniuersitate id decedit, ut quidam putant, si in soluendis decem nihil debitor dixisset, an sicut ego puto, in totis decem fideiussori contingit liberatio? quia hoc dicendo potuit hoc efficere debitor, ut, ubi non dixit, id potius soluturum existimetur, quod satisdato debeatur? magis tamen existimo licuisse creditori in id, quod solus debebat reus, accepto referre.
[同上,《学说汇纂》第三十一卷] 为了三十个单位的贷款,我提供了一个额度为二十个单位的保证人,并提供了一份质物:然而,通过变卖质物,债权人获得了十个单位。 如果在给付这十个单位时,债务人什么也没说,那么,正如某些人所认为的,这是从债务总额中扣除,还是正如我所认为的,保证人在整整十个单位的范围内获得免责? 是否因为债务人通过如此说明,本可以产生这样的效果:即在他没有说明的情况下,应当推定担保所负的债务被优先清偿? 然而,我更认为,债权人被允许将此款项冲抵仅由主债务人单独所负的债务。