[IDEM libro uicensimo septimo digestorum. ] §46.3.71.prCum decem mihi aut Titio dari stipulatus quinque accipiam, reliquum promissor recte Titio dabit.
[同上,《学说汇纂》第二十七卷] 当我约言给付我或提修斯十个单位,而我接受了五个单位时,允诺人将正当地把剩余部分给付给提修斯。
§46.3.71.1Si fideiussor procuratori creditoris soluit et creditor post tempus, quo liberari fideiussor poterit, ratum habuit, tamen quia fideiussor, cum adhuc ex causa fideiussionis teneretur, soluit, nec repetere potest nec minus agere aduersus reum mandati potest, quam si tum praesenti dedisset.
如果保证人向债权人的代理人进行了清偿,而债权人在保证人本可获得免责的期限之后予以追认,但由于保证人是在仍因保证关系而承担债务期间进行清偿的,因此他既不能请求返还,亦不妨碍其对委任主债务人提起诉讼,其诉权不少于如同他当时直接给付给在场的债权人一样。
§46.3.71.2Item si ignorans creditor procuratori suo solutum seruo debitoris filioue acceptum fecerit, postea autem rescierit et ratum habuerit, confirmatur solutio et quod acceptum latum sit, nullius momenti est: et contra, si ratum non habuerit, quod acceptum fecerit, confirmatur.
同样,如果债权人在不知已向其代理人清偿的情况下,对债务人的奴隶或儿子作出了免除债务的记账,而事后得知并予以追认,则该清偿被确认有效,而所作的免除记账则归于无效;反之,如果他不予追认,则其所作的免除记账被确认有效。
§46.3.71.3Sed si ignorans solutum litem contestatus est, si pendente iudicio ratum habuit, absolui oportet illum, cum quo actum est, si ratum non habuit, condemnari.
但是,如果债权人在不知已清偿的情况下进行了诉讼系属,若在诉讼悬系期间予以追认,则被告应当被宣告无罪;若不予追认,则被告应当被判决败诉。