[IDEM libro sexto decimo digestorum. ] §46.3.68.prSeruus decem dare iussus pupillo et liber esse, si heres sit pupillus siue tantum condicio in eum collata sit, an absente quoque tutore pupillo dando libertatem consequatur? moueris comparatione condicionis, quae constitit in facto, ueluti 'si pupillo seruierit', quae potest impleri citra interuentum quoque tutoris.
[同上,《学说汇纂》第十六卷] 若一奴隶被命向一未成年人给付十个单位并获得自由,在此未成年人是继承人,或者条件仅仅是针对他设定的情况下,该奴隶在监护人不在场时,是否也能通过向该未成年人给付而获得自由? 你会因与那种由事实行为构成的条件的对比而产生疑问,例如“如果他服侍了该未成年人”,这种条件即使在没有监护人介入的情况下也可以履行。
et quid, inquis, si curatorem habeat et si furioso dare iussus sit, an curatori dando liberetur? et finge alicui fundum legatum, si dedisset pupillo furiosoue.
并且你问:如果他有保佐人,且被命向一精神错乱者给付,他能否通过向保佐人给付而免除债务? 再假定某人被遗赠了一块土地,条件是“如果他曾向一未成年人或一精神错乱者进行给付”。
et sciendum est in omnibus istis casibus tutori quidem uel curatori utiliter dependi, ipsis autem, id est furioso uel pupillo, non recte persolui, ne datio ex illorum inbecillitate pereat: nec enim hoc egit testator, ut, quoquo modo esset datum, expleta uideretur condicio.
必须知道,在所有这些情形中,向监护人或保佐人给付确实是有效的,但向他们本人,即向精神错乱者或未成年人,则不能正确地进行清偿,以免给付因他们的能力不足而丧失:因为遗言人并非意图不论以何种方式给付,均应被视为条件已满足。