[ULPIANUS libro quadragensimo tertio ad Sabinum. ] §46.3.5.prIn his uero, quae praesenti die debentur, constat, quotiens indistincte quid soluitur, in grauiorem causam uideri solutum, si autem nulla praegrauet, id est si omnia nomina similia fuerint, in antiquiorem.
[ULPIANUS libro quadragensimo tertio ad Sabinum.] 但在已届清偿期的债务中,确立的规则是,每当无指定地进行偿付时,即视为对负担较重的债务进行了偿付;但如果没有更重的债务,即所有债务性质相同时,则视为对较旧的债务进行了偿付。
grauior uidetur, quae et sub satisdatione uidetur, quam ea quae pura est.
有担保的债务被视为比无担保的债务更为沉重。
§46.3.5.1Si duos quis dederit fideiussores, potest ita soluere, ut unum liberet.
如果某人提供了两个保证人,他可以以释放其中一人保证责任的方式进行偿付。
§46.3.5.2Imperator Antoninus cum diuo patre suo rescripsit, cum distractis pignoribus creditor pecuniam redigit: si sint usurae debitae et aliae indebitae, quod soluitur in usuras, ad utramque causam usurarum tam debitarum quam indebitarum pertinere: puta quaedam earum ex stipulatione, quaedam ex pacto naturaliter debebantur.
皇帝安东尼努斯与他神圣的父亲曾针对债权人通过变卖质物回收资金的情况发出批复:如果既有法定的利息,又有非法定的其他利息,则为利息所作的偿付,同时适用于法定和非法定这两种利息原因:例如,其中某些利息是基于要式口头合同所负,某些则是基于协议而负有自然债务。
si uero summa usurarum debitarum et non debitarum non eadem sit, aequaliter ad utramque causam proficit quod solutum est, non pro rata, ut uerba rescripti ostendunt.
但如果法定利息与非法定利息的总额并不相同,正如批复的文字所显示的,所偿付的金额应同等适用于两种原因,而非按比例分配。
sed si forte usurae non sint debitae et quis simpliciter soluerit, quas omnino non erat stipulatus, imperator Antoninus cum diuo patre suo rescripsit, ut in sortem cedant.
但是,如果偶然并无利息到期,而债务人单纯地偿付了债权人根本未曾约定的利息,皇帝安东尼努斯与其神圣的父亲批复,该偿付应充抵本金。
eidem autem rescripto ita subicitur: 'Quod generaliter constitutum est prius in usuras nummum solutum accepto ferendum, ad eas usuras uidetur pertinere, quas debitor exsoluere cogitur: et sicut ex pacti conuentione datae repeti non possunt, ita proprio titulo non numeratae pro solutis ex arbitrio percipientis non habebuntur'.
此外,在同一批复中又补充道:“关于已偿付的资金应首先计入利息这一普遍规定,似乎适用于债务人被迫支付的利息;正如基于合意而支付的利息不得请求返还一样,在没有特定原因名义下支付的资金,不会根据收款人的裁量而被视为已偿付的利息。
§46.3.5.3Apud Marcellum libro uicensimo digestorum quaeritur, si quis ita cauerit debitori 'in sortem et usuras se accipere', utrum pro rata et sorti et usuris decedat an uero prius in usuras et, si quid superest, in sortem'.
” 在马尔切鲁斯《学说汇纂》第二十卷中,提出了这样一个问题:如果债权人向债务人出具“收悉本金及利息”的字据,那么这笔款项是按比例分别冲减本金和利息,还是首先冲减利息,若有剩余再冲减本金?
sed ego non dubito, quin haec cautio 'in sortem et in usuras' prius usuras admittat, tunc deinde, si quid superfuerit, in sortem cedat.
但我毫不怀疑,这种“用于本金和利息”的字据首先允许抵扣利息,然后若有剩余,再充抵本金。