[MARCIANUS libro tertio regularum. ] §46.3.46.prSi quis aliam rem pro alia uolenti soluerit et euicta fuerit res, manet pristina obligatio.
[马尔奇安《规则集》第三卷] 如果有人向同意者提供一物以代替另一物,而该物被追夺,则原债务仍然存在。
etsi pro parte fuerit euicta, tamen pro solido obligatio durat: nam non accepisset re integra creditor, nisi pro solido eius fieret.
即使仅被部分追夺,债务仍就全部存续:因为在履行前的阶段,如果该物不全部归其所有,债权人是不会接受的。
§46.3.46.1Sed et si duos fundos uerbi gratia pro debito dederit, euicto altero fundo remanet integra obligatio.
但是,例如,如果他为债务交付了土地两处,而其中一处土地被追夺,则债务全部存续。
tunc ergo res pro re soluta liberationem praestat, cum pro solido facta est suscipientis.
因此,只有当代替另一物而支付的物完全归受领人所有时,才产生免责的效果。
§46.3.46.2Sed et si quis per dolum pluris aestimatum fundum in solutum dederit, non liberatur, nisi id quod deest repleatur.
但是,如果有人通过欺诈交付了估价过高的土地作为代物清偿,则除非补足所缺部分,否则其不免除债务。