Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §46.3.38.pr-46.3.38.5

保证关系中的给付与混同免责

第 7693 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本章基于阿非利加努斯引用的尤里安的见解,讨论了约定的效力、给付免责、非债给付、为附条件自由奴隶或缺席人提供保证,以及在保证人指定债务人为继承人时,混同对质权及再保证人免责产生的影响。

[AFRICANUS libro septimo quaestionum. ] §46.3.38.prCum quis sibi aut Titio dari stipulatus sit, magis esse ait, ut ita demum recte Titio solui dicendum sit, si in eodem statu maneat, quo fuit, cum stipulatio interponeretur: ceterum siue in adoptionem siue in exilium ierit uel aqua et igni ei interdictum uel seruus factus sit, non recte ei solui dicendum: tacite enim inesse haec conuentio stipulationi uidetur 'si in eadem causa maneat'.
[阿非利加努斯《论问题》第七卷]\n\n当某人约定将某物给予自己或提蒂乌斯时,他认为,只有在提蒂乌斯仍保持在订立约定时相同的状态下,才能说向提蒂乌斯的给付是合法做出的;但如果他被收养、被流放、被禁绝水火或成为奴隶,则不能说向他的给付是合法做出的:因为在约定中似乎默示包含有如下条款:“如果他保持在相同的法律状况中”。
§46.3.38.1Si debitorem meum iusserim Titio soluere, deinde Titium uetuerim accipere et debitor ignorans soluerit, ita eum liberari existimauit, si non ea mente Titius nummos acceperit, ut eos lucretur.
\n\n如果我命令我的债务人向提蒂乌斯偿还,随后又禁止提蒂乌斯接受,而债务人在不知情的情况下进行了偿还,他认为,只有在提蒂乌斯没有以据为己有的意图接受该钱款时,债务人才能获得免责。
alioquin, quoniam furtum eorum sit facturus, mansuros eos debitoris et ideo liberationem quidem ipso iure non posse contingere debitori, exceptione tamen ei succurri aequum esse, si paratus sit conditionem furtiuam, quam aduersus Titium habet, mihi praestare: sicuti seruatur, cum maritus uxori donaturus debitorem suum iubeat soluere: nam ibi quoque, quia nummi mulieris non fiunt, debitorem non liberari, sed exceptione eum aduersus maritum tuendum esse, si conditionem, quam aduersus mulierem habet, praestet.
否则,由于他将构成对该钱款的盗窃,钱款仍将属于债务人,因此在法律上债务人确实无法获得免责;但是,如果债务人准备将他对提蒂乌斯享有的盗窃返还诉权让渡给我,那么通过抗辩来救济他则是公平的。 这与下述情况中所遵守的规则相同:当丈夫意图赠与妻子而命令其债务人向妻子偿还时,因为在该情况下钱款同样不归妻子所有,所以债务人不免责,但如果债务人将其对妻子享有的返还诉权让渡给丈夫,则债务人应当获得抗辩以对抗丈夫。
furti tamen actionem in proposito mihi post diuortium competituram, quando mea intersit interceptos nummos non esse.
然而,在所设想的案情中,离婚后,我将享有盗窃诉权,因为拦截的钱款不丢失对我而言具有利益。
§46.3.38.2De peculio cum domino actum est: is damnatus soluit.
\n\n关于特有财产,债权人对主人提起了诉讼,主人被判决败诉并进行了偿还。
et fideiussores pro seruo acceptos liberari respondit: eandem enim pecuniam in plures causas solui posse argumentum esse, quod, cum iudicatum solui satisdatum est et damnatus reus soluat, non solum actione iudicati, sed etiam ex stipulatu et ipse et fideiussores liberentur.
他回答说,为奴隶所接受的保证人也获得了免责:因为,同样的款项可以因多个原因而被偿还的证明在于,在提供了判决执行担保且败诉的被告人进行了偿还时,不仅判决之诉,而且约定的诉权,其本人及保证人均获得了免除。
et magis simile esse, quod, cum possessor hereditatis existimans se heredem esse soluerit, heres non liberetur: tunc enim propterea id euenire, quod ille suo nomine indebitam pecuniam dando repetitionem eius haberet.
并且他认为,这与以下情况更为相似:当遗产占有人自以为是继承人而进行偿还时,真正的继承人并不免责;因为在那种情况下,之所以会发生这种结果,是因为该占有人是以自己的名义给付了非债之物,从而享有返还请求权。
§46.3.38.3Qui hominem promisit si statuliberum soluat, magis puto non esse exspectandam condicionem: sed et creditorem agere posse et illi condictionem competere.
\n\n我认为,如果一个承诺给付奴隶的人,给付了一个附条件自由奴隶,则无需等待该条件的成就;债权人既可以提起诉讼,债务人也享有返还请求权。
quod si interim condicio defecerit, liberatur, perinde atque si quis pendente condicione soluit per errorem et antequam condiceret, condicio exstiterit.
但如果在其间该条件不成就,债务人则获得免责,这正如某人在条件未决期间因错误而给付,而在其提起返还请求之前条件已成就的情况一样。
illud nullo modo dici conueniet, si mortuo Sticho condicio deficiat, liberari debitorem, quamuis, si uiuente eo defecerit, liberaretur, quando isto casu nullo tempore perfecte hominem meum feceris: alioquin prope erit, ut etiam, si eum seruum, in quo usus fructus alienus est, mihi solueris isque usu fructu manente decesserit, ea solutione liberatus uidearis: quod nullo modo probandum est, sicuti si communem soluisses isque decessisset.
决不能认为,如果斯蒂克斯死亡后条件才不成就,债务人也获得免责,尽管如果条件在他存活时不成就,债务人本可获得免责;因为在这种情况下,你在任何时候都没有将该奴隶完全归我所有。 否则,几乎可以得出这样的结论:即使你向我给付了一个他人享有役使权的奴隶,而该奴隶在役使权存续期间死亡,你也似乎可以通过该给付而获得免责;这决不能被赞同,正如你给付了一个共有的奴隶而他随后死亡的情形一样。
§46.3.38.4Si quis pro eo reuerso fideiusserit, qui, cum rei publicae causa abesset, actione qua liberatus sit, deinde annus praeterierit, an fideiussor liberetur? quod Iuliano non placebat, et quidem si cum fideiussore experiundi potestas non fuit: sed hoc casu in ipsum fideiussorem ex edicto actionem restitui debere, quemadmodum in eum fideiussorem, qui hominem promissum occidit.
\n\n如果某人为一个因公不在期间而免于诉讼的归国者提供保证,随后一年期间届满,保证人是否免责? 尤里安并不赞同其免责,尤其是在不曾有对保证人提起诉讼的机会时。 但在这种情况下,根据告示,应当对该保证人本人恢复诉讼,正如对杀害了承诺给付之奴隶的保证人恢复诉讼一样。
§46.3.38.5Qui pro te apud Titium fideiusserat, pignus in suam obligationem dedit: post idem heredem te instituit.
\n\n在提蒂乌斯处为你提供保证的保证人,为其自身的保证债务提供了质权;随后,该保证人指定你为其继承人。
quamuis ex fideiussoria causa non tenearis, nihilo minus tamen pignus obligatum manebit.
虽然你作为保证人不再承担责任,但该质权仍保持其担保效力。
at si idem alium fideiussorem dederit atque ita heredem te instituerit, rectius existimari ait sublata obligatione eius, pro quo fideiussum sit, eum quoque qui fideiusserit liberari.
但是,如果该保证人提供了另一个保证人,并在此情况下指定你为继承人,则他认为,更正确的看法是:由于被保证人的债务消灭,该提供保证的人也获得免责。

词汇与语法注释

  1. §46.3.38.prmagis esse ait, ut — magis esse 相当于 magis [verum] esse(……更为真实/正确),作为无人称不定式短语,充当由 ait(他说,指尤里安)引导的“对格加不定式”(A.C.I.) 结构中的不定式。ut 引导的从句充当 magis esse 的实质主语。
  2. §46.3.38.1si paratus sit conditionem furtiuam, quam aduersus Titium habet, mihi praestare — 抄本中的拼写 conditionem 在语境上是表示“返还请求权”(condictio)的 condictionem 的中世纪异体字(或误写)。它指的是 condictio furtiva(盗窃返还诉权),债务人获免责抗辩的条件是其准备将对小偷提蒂乌斯享有的这一诉权让渡(praestare)给债权人(“我”)。
  3. §46.3.38.2et magis simile esse, quod — 关于 magis simile esse(更为相似),虽然有学者将其修正补读为 magis <non> simile esse(更为不相似),但本译文保留抄本原文,解释为尤里安判定:前半部分“奴隶保证人的免责(与判决担保案相似)”相较于后半部分“遗产占有人偿还时不免除继承人责任(因占有人享有返还请求权而不相似)”,与正在讨论的“主人以特有财产偿还时保证人免责”这一案件“更为相似”。
  4. §46.3.38.5sublata obligatione eius, pro quo fideiussum sit — eius, pro quo fideiussum sit(被保证之人)是指“第一保证人”,即再保证人(alium fideiussorem)所担保的对象。由于主债务人继承了第一保证人,使得第一保证人的保证债务因混同(confusio)而消灭,因此处于从属关系的再保证人的债务也随之消灭(liberari)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §46.3.38.pr-46.3.38.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:46.3.38.pr-46.3.38.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。