[IULIANUS libro primo ad Urseium Ferocem. ] §46.3.36.prSi pater meus praegnate uxore relicta decesserit et ex causa hereditaria totum hoc, quod patri meo debitum fuisset, petissem, nihil me consumpsisse quidam existimant: si nemo natus sit, recte me egisse, quia in rerum natura uerum fuisset me solum heredem fuisse.
[尤里安著《论乌尔塞乌斯·费罗克斯》第一卷] 如果我的父亲在妻子怀孕的情况下过世,而我基于继承原因请求了原本欠我父亲的这全部债务,有些人认为我并未消灭任何债权:如果没有任何人出生,则我诉讼得当,因为在客观实际中,我曾是唯一继承人这一事实本是真实的。
IULIANUS notat: uerius est me eam partem perdidisse, pro qua heres fuissem, antequam certum fuisset neminem nasci, aut quartam partem, quia tres nasci potuerunt, aut sextam, quia quinque: nam et Aristoteles scripsit quinque nasci posse, quia uuluae mulierum totidem receptacula habere possunt: et esse mulierem Romae Alexandrinam ab Aegypto, quae quinque simul peperit et tum habebat incolumes, et hoc et in Aegypto adfirmatum est mihi.
尤里安注道:更真实的情况是,在确定没有任何人出生之前,我失去了我本来作为继承人的那部分份额,或者由于可能有三人出生而失去四分之一,或者由于可能有五人出生而失去六分之一。 因为亚里士多德也曾写道可以出生五人,因为女子的子宫可以拥有相同数量的容纳腔;并且在罗马有一位来自埃及的亚历山大妇女,她一次产下了五胎,且当时他们都健在,而这一点我在埃及也得到了证实。