[IULIANUS libro tertio decimo digestorum. ] §46.3.32.prSi seruus peculiari nomine crediderit eique debitor, cum ignoraret dominum mortuum esse, ante aditam hereditatem soluerit, liberabitur.
[尤里安《学说汇纂》第十三卷] 如果奴隶以特有财产的名义出借资金,而债务人在不知道主人已死的情况下,在接受继承之前向该奴隶进行了支付,该债务人将被免责。
idem iuris erit et si manumisso seruo debitor pecuniam soluerit, cum ignoraret ei peculium concessum non esse.
如果债务人向已被解放的奴隶支付了款项,而当时他并不知道特有财产并未被让与该奴隶,也适用同样之法律规定。
neque intererit, uiuo an mortuo domino pecunia numerata sit: nam hoc quoque casu debitor liberatur, sicut is, qui iussus est a creditore pecuniam Titio soluere, quamuis creditor mortuus fuerit, nihilo minus recte Titio soluit, si modo ignorauerit creditorem mortuum esse.
而且,资金是在主人活着时还是在主人死后支付,并没有区别:因为在这种情况下债务人也同样免责,正如被债权人指示向提修斯支付款项的人,即便债权人已经死亡,只要他不知道债权人已死,也同样能有效地向提修斯支付。