[ULPIANUS libro trigensimo octauo ad edictum. ] §46.3.29.prCum Stichus et Pamphilus communi seruo promissi sunt, alteri Stichus, alteri Pamphilus solui non potest, sed dimidiae singulorum partes debentur.
[乌尔比安《告示评注》第三十八卷] 当斯蒂克斯和潘菲卢斯被承诺给一个共有奴隶时,不能向其中一个共有人支付斯蒂克斯,而向另一个共有人支付潘菲卢斯,而是债务涉及他们中每一个人的半个份额。
idemque est, si quis aut duos Stichos aut duos Pamphilos dari promisit aut communi duorum seruo homines decem dare promisit: nam ambigua uox est decem homines, quemadmodum decem denarii: atque utriusque rei dimidium duobus modis intellegi potest.
如果有人承诺给付两个斯蒂克斯或两个潘菲卢斯,或者承诺向两人的共有奴隶给付十个人,情况也是一样的。 因为“十个人”这个词是模糊的,就像“十第纳里”一样,并且这两种事物的半数都可以通过两种方式来理解。
sed in nummis et oleo ac frumento et similibus, quae communi specie continentur, apparet hoc actum, ut numero diuidatur obligatio, quatenus et commodius promissori stipulatoribusque est.
但是,对于货币、油、小麦以及类似物,即包含在共同种类中的事物,显然达成了这样的意图,即债务应当按数量进行分割,因为这对于承诺人及约订人双方都更为便利。